{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1446.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1446.1-4","ref":"1446.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1446.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1446.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1446.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Dicimus & oblongos qui ex ductu numeri admodum minoris, in numerum longè maiorem conficiuntur: qualis est denarius ex deductione duorum in quinque resultans Siquidem ex his quinque fit decem. Hunc si in decimo de Repub. appellauimus quodammodo linearem, intelligi uolebamus oblongum. Praeter hos autem, eos solidos dicebamus: qui ex deductione, atque reductione numeri alicuius in bis, oseipsum efficiuntur, instar molis solidae in trinam, quasi producti dimensionem: ut cto. Ter tria ter, uiginti septem Quater quatuor quater, sexaginta quatuor. Accipe duos planorum primos: qui uidelicet à primis linearibus procreantur: utputa hinc quidem quaternarium à bina, rio: inde uerò nouenarium à ternario procreatum Hos sanè planos duos, nouenarium scilicet atque quaternarium, poteris unico competenti medio inuicem deuincere: hoc est senario. Quae enim proportio est nouem ad sex, eadem sex erit ad quatuor, utrobique enim est proportio sesquialtera, siquidem nouem continet sex: & insuper alteram eius partem, id est ternarium. Similiter sex compre hendit quatuor, atque insuper binarium, alteram, id est dimidiam quaternarij partem. Senarium uerò esse competens medium inde patet, quod ex utrisque componitur. Latus enim quaternarij quidem est binarius: nouenarij uerò ternarius. Ex multiplicatione autem binarij in ternarium fit senarius. Simili ter si acceperis ultra nouem alium quadrarum scilicet sedecim: medius erit duodecim: qui ex lateri bus horum nascitur. Latus enim nouenarij quidem tria: sedecim uerò quatuor. At si tria ducas in quatuor, duodecim reportabis: qui horum medius pari utrumque ratione connectit, sesquialtera uideli cet ratione. Nam sexdecim comprehendit duodecim, ac tertiam insuper eius partem. Similiter duodecim ultra nouem includit tertiam nouenarij portionem. Cernis itaque, quod inquit Plato: planos numeros unico posse medio colligari. Accipe pręterea numeros solidorum primos: eos inquam, qui primi ex primis efficiuntur linearibus in se ductis atque reductis: hinc quidem octo à binario: inde uerd ui ginci septem a ternario procreatum Hos utique non poteris unico inuicem medio compulare: sed cogeris duo saltem accipere media, scilicet duodecim, atque decem & octo Accipies enim duodecim ex bis duo ter, decem uero & octo, ex ter tria bis, perque hos numeros conciliabis extremos sesquialtera ratione. Nempe uiginti septem numerus, decem & octo complectitur: & alteram rursus eius partem, id est, nouem similiter decem & octo exuperat duodecim. Item duodecim aequaliter excedit octo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1445-3","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1445-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1445-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1446.5-8","label":"1446.5 to 1446.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1446.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1446.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}