{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1448","citation":"Ficino, Opera omnia 1448","ref":"1448","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1448","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Cap. XXIIII. lo: aliter infra lunam. EXhis quatuor elementis geometrica & musica, inuicem ratione coniunctis, uniuersum mun Adum esse compositum Pythagorici Platonicique omnes existimantita tamen, ut consonantia Dhorum in coelo nullam inquam dissonantiam patiatur: sub coelo autem, dissonantia quaedam alicubi priori uideatur interdum: sed statim per superiorem concentum in formam consonantem mirabiliter redigantur. Esse utique elementa haec sub luna, nemo negabit. Esse uero in coelo, physici nonnulli negabunt. Sed isti audiunt metaphysicos precor, probantes elementa per ideas suas esse in ipso mundi opifice: esse inde in anima mundi per rationes suas, esse in natura per semina. Quo enim pacto à causis coelo superioriErgo & in coelo per uirtures: & sub coelo per formas. bus elementorum naturae rranseunt infra coelum: & ibi quidem protinus naturae, nisi uirtures horum moderatrices coelo interim infundantur? Quinimo sicut agricola quidem non regit archite ctum, quoniam architecturae nullas continet rationes: geometra uerò has possidens, regit illum sic & coelum nisi elementorum elementaliumque comprehendat uires, haec gubernabit nunquam: gubernans uerò complectitur, imò complectendo gubernat. Audiant & astronomos tam insignes, quàm in planetis naturas designantes elementorum, & effectu probantes. Audiant denique sacras literas ponentes saepe in coelis aquas: ponentes terram quoque uiuentium. Quod si duo haec ibi coelestium dissimiliora ponuntur: multò magis ignis, & aer coelestium similiores ibidem à sacris lireris collocantur. Respondebunt ut arbitror, aliqui: uires illic quidem elementorum excel lentissimas per modum causae ponendas esse: in sphaeris autem elementorum, sub luna naturas eorum secundum formam, in compositis tandem participatione quadam: sed naturas ipsas elemen torum in coelo esse negabunt. Ad haec adducent Platonici uirtutes ubique proprias in propria natura fundari. Itaque si sunt horum uirtures in coelo, esse quoque naturas, sed quemadmodum uirtutes illic in genere quodam longe his excellentiore consistunt: ita naturas in excellentiore: imò, ut rectius loquar, excellentissimo. Et naturam illam ignis eminentissimam praebere coelo sensibile lumen, uiui ficum calorem, motumque promptissimum. Naturam terrę largiri solidam, firmamque stabilitatem. Item & stellis densitudinem qua uideri possint: & lunae qua radios repellat solares. Naturam aeris praestare perspicuam qualitatem, quam nominant translucentem. Naturam aquae afferre delicatissimam, & aequabilissimam lenitatem. Et quod maximum est, ipsis sphaerarum labijs quibus se contingunt, inserere uirtutem illam frigoris & humoris: per quam fiat, ut quamuis ex uelocissimo motu rapidispissimè & uehementissimè se contingant, aestus autem illic resolutioque non accedat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1448.5-7","label":"1448.5 to 1448.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1449","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}