{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1448.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1448.1-4","ref":"1448.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Dicuntur autem horum naturae apud Platonem solidae, quia instar dimensionis trinę, trinas possident qualitates: quòd si duntaxat haberent planorum instar, unum sufficeret medium: quod uidelicet in qualitate, quidem unà congrueret cum extremis, in altera uerò differret. At quoniam tres inuicem oppositas habent, duobus ut uinciantur opus est medijs: quorum utrumque cum pro ximo quidem, tum extremo, tum medio duplici conueniat qualitate, in unica discrepet: cum remoto uerò extremo, in una quidem congruat, sed differat in duabus. Sic utique ignem sequitur aer, in subtilitare & mobilitate igni persimilis: sed quadam uirtutis obtusitate dissimilis: in qua etiam unica quodammodo cum terra consentit: cum aqua uerò duabus, scilicet obtusitate atque mobilita. te. Aqua sequitur aerem in duabus his aeri similis: sed una similis igni, scilicet mobilitate duntaxat: dissimilis igni duabus, crassitudine obtusitateque simul: dissimilis terrę mobilitate quadam, sed cras situdine obtusitateque similis. Profectò quòd ignis ad terram analogiam quadam, id est, rationis similitudine, atque proportione comparabilis sit, apparet. Quemadmodum enim se habet subtilitas ignis ad terream crassitudinem. sic ignis acumen ad obtusitatem terrae, sic iterum ad immobilitatem terrae mobilitas ignis. Quod etiam comparabilis sit, sed potiori aliqua ratione, ignis ad aerem, aer ad aquam: aqua ad terram ex consensione qualitatum est manifestum. Videtur autem elementi proximi quidem ad proximum conuenientia, ad discrepantium esse dupla: ad remorum uerò contra, dupla esse ad con uenientiam discrepantia. Videtur ignis aere duplo subtilior, triplo mobilior, quadruplo uerò acu tior. Item aer aqua acutior duplo, triplo mobilior, quadruplo esse subtilior. Rursus aqua quam terra acutior duplo triplo subtilior, quadruplo ad motum esse paratior. Procedere uerò inter cognata ad quadruplam usque proportionem duntaxat apud musicos est concessum. Longiori enim progressione aures offenduntur. Quinetiam in his perfectae rationes musicae continentur. In his utique per tres qualitates, quasi per trinas dimensiones, & solida quaedam, ter quoque solideque ad solida usque procedimus. Nam per duplam quarto gradu ad octo peruenimus: qui primus est solidus. Item per triplas quarto similiter gradu ad uigintiseptem: qui solidus est secundus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1447-4","label":"Cap. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1447-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1447-4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1448.5-7","label":"1448.5 to 1448.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1448.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}