{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1449-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1449-2","ref":"1449-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"cularis, ignis uerò sit rectus. Nam etiam coeli portio quaelibet, si fortè ponatur in medio, repenStè ascendet in rectum, breuiori uidelicet tramite patriam petitura, & tamen coeli motus proprius est circuitus: & terra si separetur à centro, descendet, & tamen eius proprium est quiescere. Profectò quaelibet sphaera mobilis, tam elementalis, quàm coelestis, pro figura sua naturaliter mouetur in orbem, sic loco suo plenius futura. Motus autem rectus ubicunque est, non tam naturalis. est, quàm reditus in naturam. Si cui uerò corpori circuitus conuenit, maximè conuenit igni. Cum enim à terra di stantissimus sit etiam per naturam, sicut terra est semper immobilis, ita ille semper est mobilis. Si semper mobilis, ergo in orbem. Quod enim mouetur in rectum, peracto spatio, quod finitum est, finit & motum. Moueri uerò in circulum, tam ignem, quàm aerem, ostendit circulus cometarum. Circuitum quoque aquae testatur influxus perpetuus & effluxus. Manere uerò oportuit terram, ut indiuisibili & stabili centro foret similior, eoque commodius frueretur. Moueri autem superiora, ut uaria semper pro motionis uarietate producerent. Neque negent aliqui coelum esse calidum, sed negent potius esse urens. Neque dicant Solis lumen sola repercussione calefacere, sed sola comburere. Nam Lunae radij repercussi nihil calefaciunt, cum in ea uirtus aquea dominetur. Calefaciunt autem Solis radij salubriter pro ignea solis uiuificatque natura. Neque obijciant ex tardiorim Lunae motu contingere, ne Lunae radij calefaciant, Nam & si ponitur esse tardior, tamen tantò propinquior est, quam Sol hominibus. ut debeat si non tantum, aliquantum tamen calefacere, si percussione duntaxat proueniat calefactio. Neque adducat aestum esse ignis proprium. Siquidem quo minus alienae miscetur materiae, minus urit. Sed dicant lumen ignis proprium. Quò enim purius, eò lucidius, licet oculis quibusdam non manifestius: & lucet longius quàm calefaciat, & prius illuminat, & momento, & calorem largitur calefacto post ignem ad tempus seruante calorem: lumen uerò largitur nulli, utpotè sibi proprium. Siquidem abeunte igne, simul abit & lumen. De spiritu mundi, id est, de intellectu, & de anima, & intelligentia, & natura.","prev":{"citation":"Opera omnia 1449","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449"},"next":{"citation":"Opera omnia 1449-3","label":"Cap. XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}