{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 145.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 145.1-2-4","ref":"145.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/145.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/145.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/145.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Cùm uerò haec ita se habeant, quid nam in causa fuit, ut in sacello Nouolano iam alter & alter sacrorum sub me ministerpotius. quam Albertus meus esse potuerit. Principio putabam terrenum quendam daemonem amicitiam nobis coelestem tunc inuidentem, mi nisterium illud inter nos constitutum interturbasse. Quapropter ad literatorum numina confugiens, Mineruam scilicet & Apollinem obsecrabam, ut phithonicum daemonem tum illa telo, tum iaculis ille, confoderet. Deinde uero communis ipse meus tuusque genius errantem me ita corripuit. Non daemon, inquit, Marsili ullus te ab Alberto cona tus est seiungere. Imò uos ipsi unum coeli opus indico quaedam inscij quodammodo se cabaris. Scito Saturnum Aquarij dominum utrisque Aquario ascendente natis, unum pe nè spiritum infudisse amicitiamque uobis inde coelestem sine fine dedisse. Siquidem quae Saturnus planetarum omnium altissimus stabilissimusque construit, nullus, (ut est apud Astronomos) aut audet destruere unquam, aut potest Sed ipsi uestrum iam errorem agnoscite atque recognoscite. Si enim amicitia aequalitas quaedam est, quid nam illi magis aduersari potest, quàm inaequalitas? Ergo cum coelum uos amicos esse uoluit, etiam aequales inter uos semper fore constituit. Vos autem tanquam coelestis mysterij huius ignari, ministerium con mertiumque inter uos quoddam statuebatis, in quo alter uestrum sub altero tanquam inaequales fore in posterum uidebamini. Sed absit imparitas ab amicitia coelesti, (coelo iubente) Absit dominatiò procul & seruitus. Pares uerò inter se sint amici, semper sint & liberi pariter libereque se mutuo diligant. Haec genitus. Tu uerò Alberte mi dilectissime, Vale feliciter. Mementoque ministerium quod non libuit superis meritò nobis non licuisse. Atque mysterium uicissim quod plaret illis, nobis quoque pla cere omnino debere. XX. Octobris. M. cecc. LXXXI. Ex agro Caregio. De tribus Gratijs & Genio. Marsilius Ficinus Laurentio Medici luniori V. Magnanimo, S. D. Votiens his temporibus sumo calamum Magnanime Laurenti, quod equidem quotidie facio ad te scripturus, totiens subito foecundus admodum euasisse mihi uideor plurimaque parturio.","prev":{"citation":"Opera omnia 844-2","label":"MARSILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/844-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/844-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 145.5-2-7","label":"145.5 to 145.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/145.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/145.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}