{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1450","citation":"Ficino, Opera omnia 1450","ref":"1450","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1450","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Cap. XXVII. *Gnis apud nos neque substantiam firmam, neque prouinciam suam habet, sed ex fortuita passim transmuratioue contingit, & continuò indiger alimento. Acsi sursum aduolare contendat, ab aere prorsus extinguitur. Alicubi uerò in prouincia sua debet ignis uniuersus existere. Neque tamen elementalem inter Lunam, & aerem. propriam habet sedem: atque ut elementalis natu ra fert, edacem. Alioquin totum prorsus consumeret aerem tantus ignis, atque sequentia. Ignis ergo sedes est, coelum ibique diuinitate, coeli calor igneus euadit innoxius. Praesertim quoniam, tum amplitudine regionis, tum rumore uiuifico temperatur, neque fingere licet coelum nullo modo cali dum, motu duntaxat omnia calefacere: quasi motus sit suapte natura calefactiorius. Qui nonnunquam etiam frigefacit, & extinguit incendium. Cum enim ipsa natura caloris tanquam stabilior atque uitalior, sit motu uagabundo pręstantior, probabilius est motum localem, ideo calefacere: quia pri mus ille localis motus, sit coeli proprius natura, calentis quodammodo etiam antequam moueatur. Mitto equidem ubi motus, non tam calorem nouum affert, quàm excitat insitum. Ignem inquam ex influxu coelesti, uel praesentia coeli ubique rebus infusim. Proinde quemadmodum aer propinquus aquae euadit crassus, & caliginosus, & frigidus: ac uentis agitatur in rectum, sic aer Lunae uicinus, motu, luce, calore coelesti fit lucidus, serenus feruens: ac mouetur in orbem. Verus quidem ignis est, coelum. Aer autem sic ignitus dicitur aether, nec ita comburitur, ut noster in materia, sicca, angustadensa, uiolentus euadens. Hunc nostrum cum Aristoteles nominauisset ignem, sublunarem appel lauit Pyroides, id est, igneum aliquid.","prev":{"citation":"Opera omnia 1450.5-8","label":"1450.5 to 1450.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1451.1-4","label":"1451.1 to 1451.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}