{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1450.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1450.1-4","ref":"1450.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Vo lens itaque Deus opus perfectum facere, uiuum & intellectualem efficit mundum: atque ut ex ipso spiritu, & materia mundi commodius animal unum connecteretur, materiam distinxit in quatuor ut diximus elementa, quasi animalis huius humores, quia & spiritum eius in quatuor uoluerat esse distinctum. Quatuor enim ad mundi spiritum pertinent. Primum quidem intellectus, in se manens immobilis, sphaerae motor, siue rector, ita gerendis sphaeris ab autore rerum omnium institutus. Secundum sphaerae anima, motor mobilis quidem. sed mobilis per seipsum. Tertium intelligentia quaedam, huic animae à Deo, & intellectu superiore diuinitus insita. Quartum natura, id est seminaria uitalisque uirtus ab anima passim infusa materiae. Intellectus quidem, & anima substantię sunt, intelli gentia uerò atque natura sunt qualitates. Illa quidem animae, haec uerò materiae. Horum quatuor imagines sunt quatuor elementa. Ignis enim intellectum refert, Terra naturam, intelligentiam Aer, Aqua denique animam. Et sicut igni tria propria sunt, tria quoque opposita terrae, medijsque media quadam ratione conueniunt: sic tria intellectui propria eorumque opposita propria sunt naturae, medijs quoque media. Intellectus enim indiuiduus est, uniformis, aeternus. Natura diuidua, & multiformis, & temporalis. Anima uerò inter haec media, per intelligentiam quidem, magis intellectus ipsius particeps euadit, quàm naturae, per animalem uerò potentiam, cum natura potius, quàm cum intellectu con senuit. Quamobrem partim indiuidua dicitur, partim quoque diuidua. Item uniformis similiter & multiformis Rursus aeterna partim & temporalis. Proinde quatuor uitae secundum quadruplicem mundi spiritum numerantur. Saturnia quidem uita in intellectu suscipiente parrem suum coelum, id est Deum coeli fabrum. Iouialis autem in intelligentia ad actionem iam mobilem declinante. Venerea in animali uirture iam amante materiam. Dionysiaca in natura quasi ebria, id est immersa materiae. Praeterea sensus simili ratione quatuor in uniuerso connumerantur. Primus utique sensus in anima mundi, communis inquam sensus, & unus, id est, imaginaria quaedam uirtus sic intelligentiam eius comitans & formas rerum particulares attingens, ut illa uniuersales: attingens inquam intrinsecus, ideoque nullis indiget instrumentis, neque extra procedit usquam, neque patitur. Secundus ue rò sensus in animabus sphaerarum est atque stellarum, communis certè impatibilisque similiter, sed extra procedens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1449-3","label":"Cap. XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1450.5-8","label":"1450.5 to 1450.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1450.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}