{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1451.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1451.1-4","ref":"1451.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"uel igniforme: quasi cum Platone consentiens, cumque huic ademptum coeli circuitum tribuit sempiternum, & ideo non uiolentum planè significat ad ignem pertinere, non tam rectum motum, quàm circularem, in hoc etiam cum Platone conueniens. Conuenit quoque cum confitetur ignem ibi non similiter urere. Nec insuper aspici, quia & rarus admodum sit, neque fulgeat admodum. Ignem Plato in stellarum compositione plurimum abum dare putat. Vt quod ad formam uitamque attinet, ibi excellenter superet, quod pertinet ad subiectum, siquidem & sub Luna, quod igneum est, quasi caeterorum forma uitaque censetur. Imò uerò in roto coelo ignem uult cęteris dominari. Sed in stellis unà cum quadam terra coelesti. In reliquis coeli par tibus cum aere, uel aqua coelesti. Similiter in animalibus ibidem coelestibus. Sed neque sphaerae, nec animalia illa uidentur à nobis. Quia neque soliditatem, neque lucem tantam habent, aut talem, ut cer ni possint. Profectò cum extrema mundi, hinc quidem terra cum aqua, inde uerò firmamentum, suorum referta sint animalium, orbes quoque medij suorum animalium plenissimi sunt. Praesertim quoniam à tanta stellarum multitudine ad unicum animal mox descendere, naturalis ordo non patitur: in orbibus igitur planetarum, sunt quidem septem planetę duces: & quia duces, ideo stellis fixis pręstantiores. Sunt enim ibidem sub duce planeta, fermè eiusdem generis animalia multa, quomodocunque uocentur. Ego nunc communiter appello daemonia: siue illic naturalia. siue ex hominibus aduentitia, quae officio circuituque planetam dominum imitantur. Similiter & in aere eiusmodi sunt daemonia, partim naturalia, partim ex hominibus peregrina: sub ducibus, quaeque suis quodammodo coelestes choreas imitantia. Denique sphaera quaelibet, quodammodo totus est mudus; De compositione animae, & quod per quinarum in ea componenda opportunè proceditur. Cap. XXVIII. Voniam multa quae pertinent ad sphaerarum animas, mentes, motiones, compositionem animae, in Theologia planius exposuimus, idcirco in illis exponendis hic & fuimus, & eriCmus breuiores Nam ad nonnulla magis propria iam properamus. Principio quinarium numerum compositioni, partitionique animae conuenire tribus de casis arbitramur. Prima, quia si cut quinarius ex primo pari, primoque impari constat, sic anima ex diuidua indiuiduaque naturaScis autem parem numerum appellari diuiduum, imparem uerò indiuisibilem, quoniam in partes aequales diuidi nequit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1450","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1450"},"next":{"citation":"Opera omnia 1451.5-8","label":"1451.5 to 1451.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}