{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1452.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1452.5-8","ref":"1452.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Essentia quidem manifestè significat rationem rei cu iusque formalem, innuit quoque esse, tanquam actum essentiae proprium. Idem uerò dicitur, quoniam quolibet, & secum in primis, & cum alijs congruit. Rursus additur alterum, quia quandam tum inter seipsum, tum ad alia differentiam habet. Praeterea status, quippe quum aliquandiu sua quan dam retineat unitatem. Denique motus hoc in loco exitum quendam ex potentia in actum, siue essendo, siue quomodolibet intrinsecus extrinsecusue agendo significat. At super haec quinque ge nera ponnuntur tria, terminus, infinitudo, mixtio. Super tria haec, ponitur ipsum unum. Essentia quidem diuinum ipsum unum sequitur. Idem uerò statusque terminum. Sed alterum atque motus, in finitudinem comitatur. Denique sicut ipsa mundi quatuor elementa per summum gradum locauimus in coelestibus, per medium sub luna, per infimum uerò sub terra: sic genera quinque summa quadam ratione ponimus in diuinis media in anima, infima uerò sub anima. In diuinis enim & unitas multitudinem, & terminuns infinitudinem superat, & idem excedit alterum, & status praeualet mo tioni. In rebus autem inferioribus omnino contra fit: & quae ibi superabant, hic uicissim iam superantur. in anima potissimum aequalis euadit singulorum ad singula temperatio, ut non immeritò hanc praecipuè, tum rerum mediam, tum musicis rationibus temperatam esse uelint. Congruunt animae mathematica, utraque enim inter diuina & naturalia media iudicantur. Congruunt musici numeri animae plurimum. Mobiles enim sunt, proptereaque animam, quae est principium motionis, ritè significant. Non solum uerò per numeros, sed etiam per figuras describitur anima: ut per numeros quidem incorporea cogitetur, per figuras autem cognoscatur ad corpora naturaliter de clinare Conuenit triangulus animae: Quia sicut triangulus ab uno angulo in duos protenditur, sic anima ab indiuidua diuinaque substantia profluens, in naturam corporis labitur penitus diuisibilem, ac si cum diuinis conferatur, diuisa uidetur. Quae enim illa per unam & stabilem uirtutem agunt, atque subito, haec per plures, mutabilesque uires actionesque peragit, ac temporis interuallis. Sin aurem conferatur cum naturalibus, indiuisa censetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1452.1-4","label":"1452.1 to 1452.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1452.9-11","label":"1452.9 to 1452.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}