{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1452.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1452.9-11","ref":"1452.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Non enim alibi habet partes alias loco disiunctas, ut alia, sed est in qualibet totius parte tota: neque omnia mobiliter temporeque persequitur, sicut illa, sed nonnihil etiam subiecto consequitur, aeterneque possidet. Licet in hoc insuper animam cùm triangulo comparare, quod triangulus prima figura est earum, quae pluribus constantes lineis producuntur in rectum. Anima similiter prima omnium in plures distribuitur uires, quae in ipsa intelligentiae subiguntur: ac produci uidetur in rectum, dum à diuinitate labitur in naturam. In quo quidem descensu ab intelligentia summa in tres profluit uires inferiores, id est, in discursum quendam rationalem. in sensum, in uegetandi uirtutem. Quemadmodum & triangulus à signo productus, in tres deducitur angulos. Dico autem animam ex omnium genere primam & ex pluribus quodammodo uiribus commisceri, & in rectum, ut ita dixerim, cadere. Mens enim angelica super animam inferioribus, intra se nullis indiget uiribus, sed plura mens est: toraque mens atque sufficiens. Item ad inferiora non uergit, sed in diuinitatem solam, unde est, circuli more conuertitur. Ideoque eius actio circulo comparatur. Vna enim actio est & aequa lis: sicut ex una & aequali linea circulus, & mira quaedam utriusque capacitas. Praeterea circulus est & ultima figurarum. Primi quidem, quia una circum contentus est linea, Vitima, quia figurae ex pluribus lineis constiturae, quam plures subeunt facies, eò proquinquius paulatim ad circuli formam, quasi finem uidentur accedere. Similiter & intellectus omnium primus procreatur à Deo, & intellectualis uul tus, id est, ab solutus ordo rerum ultimus omnium in speculo naturae refulget, d naturales formae qua si finem magis gradatim magisque accedunt. Sed de intellectu aliàs. Nunc ad ansinam reuertamur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1452.5-8","label":"1452.5 to 1452.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1452.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1453","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1453"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}