{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1453.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1453.1-4","ref":"1453.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1453.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Cap. XXIX. VRia potissimum de Anima in praesentia quaerimus. Primum quamobrem Plaro animam fin git rei compositae similem. Secundum, quam ob causam rei concordia quadam compositae Tertium, cur consonantię musicę Principio anima, et si indissolubiliter composita est, tamen tanta est multiplicitate composita, ut naturali quadam inclinatione ad ea uergat, quae sunt omnino composita. Idcirco compositis, quibus cum naturali quadam non dico consanguinitare, sed af finitate consentit, quodammodo similis figuratur. Deinde quia media rerum est meritò & exum nibus componitur, & concorditer cuncta deuincit, ideoque cuidam uel concordiae, uel concorditer composito comparatur: praesertim quoniam quae in natura inter se pugnant, anima conciliat inui cem conciliata connectit, connexat, conseruatiltaque non iniuria concordia quaedam substantialis, siue substantia maximè concors indissolubilisque anima iudicatur. At cum illa eriam, quae caeteris sensibus apprehenduntur, saepissimè concorditer composita sint. quaerebatur terriò, cur Plaro con cordiae potissimum musicae similem expresserit animam. Responderetur ad haec: Musicam consonantiam in elemento fieri omnium medio, perque motum, & hunc quidem orbicularem ad aures per uenire: ut non mirum sit eam animae conuenire, tùm mediae rerum, tùm motionis principio in circuitu reuolubili. Adde quòd concentus potissimum inter illa quae sentiuntur, quasi animatus, affectum sensuumque cogitationem animae, siue canentis, siue sonantis perfert in animos audientes: ideoque in primis cum animo congruit. Praeterea quae ad uisum quidem spectant, & si pura quodammodo sunt, tamen absque motionis efficatia, & per imaginem solam absque rei natura saepius apprehenduntur: ideò parum admodum mouere animos solent. Quae uerò ad olfactum, gustum, tactum, quasi ualde materialia potius instrumenta sensuum titillant, quàm animi intima penerrens Concentus autem per aeream naturam in motu positam mouet corpus: per purificatum aerem concitat spiritum aereum animae corporisque notum: per affectum, afficit sensum simul & animum: per significationem agit in mentem: deníque per ipsum, subtilis aeris motum penetrat uehiementer: per contemplationem lambit suauiter: per conformem qualitatem mira quadam uoluptate perfundit: per naturam, tàm spiritalem, quàm materialem, totum simul rapit & sibi uendicat hominem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1453","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1453"},"next":{"citation":"Opera omnia 1453.5-8","label":"1453.5 to 1453.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1453.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}