{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1454.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1454.1-4","ref":"1454.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Coaptationes quoque fidium in musicis instrumentis, siue in unico tetrachordo, quale & inuenit Mercurius, & Orpheus confirmauit. siue in duobus tetrachordis per chordas septem unà coniunctis, qualia Terpander dicitur effecisse, siue in geminis terrachordis per chardas octo dispositis atque difiunctis, quorum Lycaonem Samium fuisse asserunt authorem, siue in tetrachordis quatuor coniunctis, atque ex fidibus quindecim Gręcorum tandem omnium approbatione constantibus, in his omnibus tetrachordis gradatim diatessaron resonat consonantia. Iam uerò post sonorum, interual lorum, compositionum mentionem ad proportiones ex quibus fiunt consonantiae, procedamus. Proportionem aequalitatis nominant, quae sit inter terminos omnino inter se pares & aequales, ut interunum hoc, atque unum illud, &, cubitum atque cubitum. Inaequalitatis autem quae inter impares uel inaequales, ut inter unum atque duo, & cubitum atque bicubitum. Et, hęc quidem altera maioris inęqualitatis, ut dupla: altera uerò minoris, ut subdupla. Pręterea proportionem innęqualitaris triplice in praesentia considerare debemus. Primam quidem, quàm multiplicem nominant, ut duplam, tri plam, quadruplam, quae per maiorem numerum non diuidit minorem, sed resumit multiplicatque to tum, siue bis, siue ter: atque ita per modum numeri infinitè multiplicabis infinite procedit. Secundam uerò, quàm superparticularem nuncupant, in qua maior numerus praeter id quod minorem comprehendit semel totum, diuidit ipsum deinde, partemque diuisam superponit toti, sed partem quàm uocamus aliquotam, id est. ex qua aliquoties replicata fit totum. Harum prima est sesquialtera, inter bi narium & ternarium. Ternarius enim binarium comprehendens addit insuper unitatem, quae bis resumpta binarium efficit. Secunda sesquitertia, inter quatuor atque tria atque ita, in infinitum per mo dum continui diuisibilis infinitè proceditur. Tertia est superpartiens, quae toti superaddit partem, quae aliquotiens accepta totum propriem creare non ualeat, qualis est inter quinarium & ternarium. Nam quinarius ultra ternarium adiungit binarium, qui & semel sumptus non impler ternarium, & bis acceptus excedit. Proportio haec quia totum diuidit in partem restitutioni totius ineptam, in epta uidetur ad consonantiam, in qua omnis diuisio in totum, & multiplicatio in unum necessario restituitur. Secunda uerò apta censetur, quoniam & si diuidit, tamen ab ipsa restitutionis facilitate non errat, & in ipsa termini esse inuicem commensurabiles iudicantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1453-3","label":"Cap. XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1453-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1454.5-8","label":"1454.5 to 1454.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}