{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1455","citation":"Ficino, Opera omnia 1455","ref":"1455","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1455","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1455.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Item quod est nouenarius iuxta senarium, idem est senarius iuxta quaternarium. Nam & hic, & ibi est propor tio sesquialtera. Denique proportionem harmonicam in quadam similitudine collocant, per quam tribus terminis in ordinem positis, sicut maximus terminus aspicit minimum, similiter differentia inter terminos maior minorem respicit differentiam. Si enim ponas tria, quatuor, sex, differentia inter sex & quatuor est binarius: differentia inter, quatuor & tria, unitas, sicut autem inter sex & tria dupla ratio est, ita inter duo & unum est ratio dupla. Viget hic altera quoque similitudo. scilicet por tionum: Simili namque extremorum portione medius terminus excedit atque exceditur. Quaternarius enim superatur a senario per tertiam senarij partem: superat quoque ternarium tertia ternarij parte. In hac utique artificium uersatur harmonicum, quod portiones quidem superpartientes, quasi disgregatas dissonasque deuitat, multiplices autem & superparticulares admittit, componens duplas ex sesquialtera atque selquitertia, per harmonicam qualem diximus rationem concordi uarietate gauden tem. Amat uerò quemadmodum dicebamus comparationes multiplices, nec non superparticulares, ea insuper ratione, quòd in his tanta est ad idem restituendum procliuitas, quando plures rationis eiusdem inuicem componuntur, medium in se ductum, tantundem multiplicet quantum extrema si inuicem perducantur. Pone duo, quatuor. octo: sicut autem bis octo, sic & quater quatuor, sexdecim pro creant. Item pone, quatuor, sex, nouem: sicut ergo quatuor nouem, sic etiam sexies, sex multiplicant sex atque triginta Similiter si duo inter extrema media interieceris, puta inter duo atque sexdecim po sueris quatuor atque octo. Omnes enim hi deinceps numeri dupla proximum ratione conspiciunt. Si ergo duo in sexdecim ducas, rantundem reportabis. ac si quatuor in octo perduxeris. Idem contingit in caeteris tam superparticularibus, quam multiplicibus. Insuperpartientibus autem non fit idem. Dispone tria, quinque, septem. Sicut à septenario ad quinarium est habitudo superbipartiens, sic à quina rio ad ternarium. Vtrobique enim duae quaedam partes toti insuper apponuntur. Si ducas ternarium in sptenarium, non eundem numerum procreabis, ac si quinarium in seipsum. Primo itaque gradu sunt multiplices: quoniam praeter id quod modo dicebamus, per eas numeri omnes respiciunt eriam uni tatem, dum aspiciunt numeros. Secundo gradu superparticulares: quia etsi unitatem ipsam non spectant, semper tamen unam quandam spectant partem ad integrum unum accommodatam. Tertio superpartientes quia horum neutrum uidentur aspicere. Quamobrem hanc odit habitudinem facultas harmonica, tanquam concordiae reluctantem. Optat enim, uel ex ipsa aequalitatis proportione uniuocum unisonumque conficere, uel ex rationali, id est, multiplici & superparticulari inęqualitatis proportione, aequiuocum aequisonumque conflare. Talem uerò aequisonum conflat ex dupla, qualis unisono sit quam proximus: quia in dupla & minor terminus maiorem metitur, metiendoque adaequat: & ma ior ubi minorem superat, non alio numero, quam ipsomet minore, ut ita dixerim, exuperare uidetur. Quod in musicis consonantijs unum ex mulus efficitur, per consonantiam definitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1454.9-10","label":"1454.9 to 1454.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1454.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1455-2","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1455-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1455-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}