{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1457.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1457.1-4","ref":"1457.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"At sesquialtera duplae continuata efficit tri plam Sex enim aduersus tria dupla est. Adde nouem, unde ad sex nascitur sesquialtera, statim triplam a nouem habebis ad tria. Neque tamen fit tripla, si duplae adieceris sesquitertiam, utpote si illi senario adiunxeris octonarium, deest enim sesquioctaua, scilicet nouem ad octo. Et quoniam sesquitertia duplae addita, fit superpartiens, ut octo ad tria: est enim hic habitudo dupla superbipartiens per bissesquitertiam: ideo Pythagoras prohibuit ultra duplam, id est diapason repente continuare per sesqui tertiam diatessaron: quamuis Ptolemaeus alicubi subiunctionem hanc admittat. Commodè uerò adiungitur sesquitertia triplae, hinc enim fit proportio quadrupla, & per quadruplam consonantiam disdipason, habens sonos quindecim & quatuordecim interualla: puta si posita tripla inter nouem atque tria, subiunxeris duodenarium, qui est aduersum nouenarium sesquitertius, acquires subito quadruplam ex duodecim ad tria nascentem. Vitra uerò quadruplam progredi uetat gratia melodiae, non solum quia ex uehementiori motu fractioneque in sensum prouenit uiolentia, sed etiam quia cum primum ultra primam quadruplam quincupla nascitur inter quinque atque quatuor, oritur simul superbi partiens inter quinque atque tria, quae dissonantiam intermiscet. Sed ut citra quadruplam redeamus, uetat etiam uitandi corporis gratia infrà sesquitertiam saepe descendere. Vetat sesquitertias saepe duas continuare, tùm quia alioquin displicent, tùm quia non implent duplam atque diapason. Si di sponas nouem, duodecim, sexdecim, sesquitertias quidem duas habes, duplam uerò nequaquam deest enim sesquioctaua, scilicet decem & octo, ad sexdecim, ut dupla à decem & octo nascatur ad no uem, neque libenter geminas continuat sesquialteras hae namque continuae duplam superant sesquioctaua. Quod quidem quatuor, sex. nouem descripseris, deprehendere poteris. Hic enim duae sunt proximae sesquialterae à quatuor usque ad nouem. Nouenarius autem octonarium, qui duplus est ad quatuor, sesquioctaua superat portione. Ex hoc uerò apparet potentiam sesquialterae duplae dimidio esse maiorem. Ex quo etiam patet potentiam saequitertiae tantundem dimidio esse minorem: quam doquidem ex ambabus dupla ereatur. Superatur quidem sesquitertia à sesquialtera per octauam unicam portionem. Ab octo enim ad sex habes sesquitertiam, sed à nouem ad sex habes sesquialte ram.","prev":{"citation":"Opera omnia 1456.9-11","label":"1456.9 to 1456.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1456.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1456.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1457.5-8","label":"1457.5 to 1457.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}