{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1457.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1457.5-8","ref":"1457.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"At uerò à nouem ad octo sesquioctauam: & hac ipsa sesquioctaua parte comprehendis sesqui tertiam à sesquialtera superari. Meminisse uero oportet Diatessaron, id est comparationem sonorum quatuor ad quartam altitudinem ascendentium per se quidem auditam non approbari, recipi tamen ex eo libenter, qui facilè tono addito fit Diapente gratissima uocis quintae concordia. Item quia si cum Diapente connectitur, Diapason conficit omnium perfectissimam. Neque uerò turbare quen quam debet, quod cum dixerimus Diatessaron quidem quatuor. Diapente uerò quinque sonos habere, tamen Diapason ex utrisque compositam sonos non plures dicamus habere quàm octo. Nam ubi de compositis agimus consonantijs ita in quatrichordis inuicem coniugatis fides ipsas dispo nimus, sonosque continuamus, ut ultimus primae consonantiae sonus, sit primus secundae in ipsa con positione sequentis. Hinc ergo res ad monet, ut ad septichordum Terpandri regrediamur, in quo quarta chorda bis pulsatur, ut quodammdo euadat octochordum. Quam quidem coniugationem propterea secutus ut arbitror, est Terpander, quia multiplicatio uocum manifeste inter se discrepan tium ad solum usque septimum augetur. Octauus autem iam mira quadam similitudine redit ad pri mum: quodammodum & ratio dupla per quam creatur restituit minorem quem superat numerum, dum eundem excedit eodem. Nonus reuertitur ad secundum, & dissonat ut secundus. Decimus ad tertium, & consonat sicut tertius. Vndecimus ad quartum. Duodecimus ad quintum. Ad sextum tertius. iecimus. Sed quartusdecimus redit ad septimum. Denique quintusdecimus ad octauum, & cum octauo simul ad primum. Primum uerò grauissimumque sonum Hypatem nominant, Sequentem. Pa rypatem. Tertium, Lichanon. Quartum, Mesen Quintum. Paramesen aut Tritem. Sextum. Paranetem. Septimum sonum uerò, Netem. Pręterea si in qualitate motuque diuturno comparatio fiat. Hypaten cum Saturno, sequentesque sequentibus Planetis ordine cofereamus. Sin autem in motu diurno eiusque celeritate uel tarditate, uicissim Hypaten cum Luna. sequentesque deinceps cum Planetis superioribus comparauimus, Inueniemusque graues in coelo sonos mixtos acutis, eosdemque orbes altero quidem motu acutum tonum edere, altero uerò grauem. Item ex ingentibus globis ingentes, ex diuinis diui nos, ex multiplicibus reuolutionibus pari ratione multiplices.","prev":{"citation":"Opera omnia 1457.1-4","label":"1457.1 to 1457.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1457.9-10","label":"1457.9 to 1457.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1457.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}