{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1458.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1458.1-4","ref":"1458.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1458.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1458.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1458.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Cap. XXXIII. De harmonica Animae compositione. Eus animam mundi procreaturus, eam ex indiuidua atque diuidua conflauit essentia. Prima haec apud Platonem diuisio, in essentiam scilicet & indiuisibilem proprietatem atque diuiss bilem, est communissima. Nam quod indiuiduum dicit, continet in se quod neque secundum locum secatur in partem extra partem, neque secundum tempus à priori diffluit in posterius. Per primum quidem appellatur: idem per secundum status & stabile. Similiter quod diuiduum nuncupatur, in seipso complectitur, & quod loco diffunditur, & quod tempore labitur. Per primum quidem appellatur alterum: per secundum motus & mobile: motus inquàm in naturalibus. Quapropter sub illa diuisione, quae dicebat animam ex essentia indiuidua, & diuidua glomerari, quinque rerum genera quodammodo continentur, essentia, idem, alterum, quasi sufficiant. Nam ad idem quidem sequitur status, ad alterum uerò motus. Atque uicissim ad statum sequitur idem, ad motum similiter alterum. Inquit autem Deum ex essentia, & eodem, & altero unàm conflauisse naturam tam exacta commix tione, ut in essentia eius ubique idem inesset & alterum, atque uicissim in ipso eius eodem inesset, & al terum & essentia, rursus in ipso eius in altero & essentia lateret & idem Nam essentia per idem habet ut & secum ipsa alijsque congruat: per alterum, & quodammodo in se distinguitur, & multò magis à caeteris. Idem uerò & alterum ambo ut existant ab essentia sortiuntur. Sed idem seipso conuenientiam possidet, ab altero differentiam. Ipsum uerò alterum à se quidem differentiam, sed ab eodem congruitatem simul & ordinem. Horum uerò congeriem generum Plato conducere putat animae ad res omnes, tum iudicandas, tum etiam peragendas. Nempe, quoniam ex essentia constat, quid sit unum quodque definit: quia ex eodem, cognoscit quid simplex: & si compositum, qua unione coniun ctum, & quomodo secum ipsum, alijsque consentiat: quia ex altero, quid sit diuersitatis in quolibet, & qua conditione, uel in se digeratur, uel secernatur à caeteris: quoniam ex statu, quale, & quo pacto, quoduis in seipso permaneat: quia ex motu constat, agnoscit à quali res quaeque, & quali ratione de pendeat, irem qualia & quomodo faciat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1458","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1458"},"next":{"citation":"Opera omnia 1458.5-8","label":"1458.5 to 1458.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1458.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1458.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}