{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 146.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 146.1-4","ref":"146.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/146.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/146.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/146.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Nam si essentia ex eo quod simplex & integra forma est proprium est ipsius esse subiectum, quomodo habet potentiam ad non esse, quod dicitur esse ipsius oppositum? Quo enim pacto propria substantia ignis, quae proprium caloris talis subiectum est, habet ad frigus suscipiendum poten tiam aliquam? per quam & frigus accipiat & maneat ignis? At qui in ijs ipsis substantijs corporalibus mortalibusque non est potentia ad non esse, quantum sunt in specie sua completae substantiae, formaque praeditae (secundum hoc enim existunt). Sed quantum illis subest materia prima, quae nunquam sub tali aliqua forma quiescit. Haec uerò abest ab anima. Nusquam igitur potentia ad non esse in anima reperitur. Est igitur immortalis. Sed hanc rationem planius exponamus. In rebus ijs quae ex forma & materia componuntur, id accidit, ut materia opus ipsum quodammodo antecedat. Quis enim dubitet quin materia prius quodammodo sit quam formetur? Accipio materiam hanc operi faciundo quodammodo praecedentem, atque interrogo, utrum opus illud ex natura huius materiae fore necessarium sit? an impossibile? an forte possibile? Non necessarium, quia sic materiae uis statim per seipsam operi necessitatem daret, neque praestantiore aliquo egeret formante, nunc uerò indiget, quia quod est informe, formare se nequit. Igitur quantum ad materiam attinet, futurum opus non est necessarium. Nunquid impossibue? Neque hoc quidem. Sic enim esset materia adeò ad opus illud inepta, ut nunquam ad illius formamatque effectum perduceretur. Si quantum ad materiam spectat, opus agendum neque necessarium est, neque etiam impossibile, restat ut sit possibile. Hoc enim inter duo illa est medium, possibile, inquam, esse, atque non esse. Nam si ex natura materię foret possibile esse solum, foret absque dubio necessarium. Sin ex natura eiusdem foret solum possibile non esse, foret & im possibile. Quapropter cum ex natura materiae opus ipsum possi bile sit esse pariter & non esse constar. quod in ipsa materia quantum ad faciendum opus est potentia ad esse pariter atque non esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 145.5-8","label":"145.5 to 145.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/145.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/145.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 146.5-7","label":"146.5 to 146.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/146.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/146.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}