{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1461.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1461.1-4","ref":"1461.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1461.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1461.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1461.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Cap. XXXVI. Lato postquam primam excogitauit figuram septem limites continentem, in qua duplae atque triplae rationes comprehenduntur, deinceps alteram effingi iubet figuram, adeò maiores numeros complentem, ut ubi duplae sesquiterrijs sesquialterisque replentur, hae quoque mediae sesquioctauis sic impleantur, ut sesquintertiarum spatia tonum capiant. Describamus ergo figuram pri mae similem, sed senarium ponamus in apice, post quem longo spatio subdamus eius duplum, id est, duodenarium, idque spacium occupemus octonario simul & nouenario. Deinde similiter longo spa tio uiginti quatur post duodecim describamus, & in hoc ipso spatio sexdecim decemque & octo ponamus, eodem ordine inter uigin ti quatuor, & quadraginta octo, uelut media triginta duo, & trigin ta sex inserentes. Hactenus duplorum latus absoluimus. Deinceps uerò triplorum spacia consummemus, proculà senario secernentes decem & octo senarij triplum, atque inter eos nouem & duodecim designemus. Similiter in decem & octo, & quinquaginta quatuor eius triplum, uiginti septem & triginta sex, collocemus. Postremò à quinquaginta quatuor ad eius triplum, centum sexaginta duo, per gemina similiter media, scilicet octoginta unum centumque & octo progrediamur. Vt ergo ad primam figurae huius duplam habitudi nem reuertamur, consideremus inter sex & duodecim medietates duas, octo scilicet atque nouem. Et octonarium quidem inter sex & duodecim ratione harmonica se habere. Nam & excedit senarium, tertia senarij portione: & exceditur à duodenario, proportione similiter duodenarij tertia. Item ad senarium sesquitertius est, sed duodenarius ad ipsum est sesquialter. Praeterea differentia inter duodecim atque octo quaternarius est. Differentia uerò inter octo atque sex binarius. Sic igitur quatuor ad duo, sicut duodecim ad sex, duplicem continent rationem. In his uerò quae diximus, artificium uersatur harmonicum. Comparamus quoque nouem & ad sex per sesquialteram, & ad duodecim per sesquitertiam qualitatem, & ad octo per sesquioctauam proprietatem, qua resonet tonus: intelligemus profectò, hac ipsa sesquioctaua duos sesquitertios colli gari, id est, octo ad sex, nouemque ad duodecim. Neque deest medietas his numeris Arithmetica: siqui dem nouenarius senarium quidem excedit ternario, & à duodenario pariter ternario superatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1461","label":"Cap. XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1461"},"next":{"citation":"Opera omnia 1461.5-6","label":"1461.5 to 1461.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1461.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1461.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}