{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1462.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1462.5-8","ref":"1462.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Et quia uires utraeque suo modo con uertuntur ad intellectum contemplandum, uel imitandum dicuntur in circulum flecti in opposito contingentiae primae. Primo enim in processu se contingebant: cui conuersio est opposita. In utroque uero circulo sunt omnes harmonicae uires, quamuis aliter, quod pes illam in longum scissuram significatum fuit. Vbi Timaeus inquit circulos ambos animae circuitu quodam identitatis esse conprehensos intellige ab intellectu, qui extat extram animam eos contineri atque regi. In quo circuitus est immobilis atque simplex. Circuitus autem animae utrique sunt mobiles. Moueri autem animam necessarium esse Platonici putant. Quoniam si comparetur ad illud, quod super eam extat intelligibile ipsum quidem est admodum simplex atque collectum: haec autem ualdè multiplex & quasi diuisa Haec igitur tam uaria partitione non sua congruit intelligibili prorsus unito. Naturaliter ta men exoptat per se totam intelligibili toto perfrui Quod igitur nequit uno quodam in ictu, uel momento consequi. saltem multis perpetua successione consequitur. Partes itaque suas, quarum quaeuis in se unum quiddam est, gradatim explicat: ac modo per hanc illi uni se applicat, modo per illam. Quaelibet enim pars eius naturaliter appetit circa omnes species intelligibiles agere. Quoni am uero quaelibet ex tribus componitur, scilicet essentia eodemque & altero: neque ualet per hanc par tis compositionem cum intelligibili summo ideaque simplici conuenire. Ideo semper euoluit partem quamlibet in parti culas, ut per particularem cuiusque partis essentiam ipsam utcumque potest, essentiam tan gat intelligibilem. Per propriam similiter partis idem intelligibilem ipsam attingat identitatem. Per alte rem rursus alteritarem. Denique quomodolibet istud effinxeris anima circa intelligibilem cardinem in eodem actu semper stantem, deinceps multiplicibus actibus perpetuò se reuoluit Cardo quidem ille aeternitas est: haec uerò circumferentia, tempus, quasi quaedam aeternitatis imago. Coelum simili quadam ratione anima in orbem se uersante uersatur, accipitque tempus ex tempore. Quemadmodum uerò Physici per motum tempus augurati sunt, quasi tempus sit aliquid motionis, uel continuitas eius, uel uel numerus, uel mensura.","prev":{"citation":"Opera omnia 1462.1-4","label":"1462.1 to 1462.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1462.9-11","label":"1462.9 to 1462.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}