{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1462.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1462.5-2-8","ref":"1462.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Ioue practicam, Sole sensum, & ipsam iracundiae animositatem pro ratione pugnantem. Marte iracundiam quoque, sed sensibus suffragantem. Venere atque Luna concupi scendi naturam: Venere quidem concupiscentiam ad speciem propagandam, Luna uerò ad indiu duum. Elementis denique uegetandi naturam, quae quasi per ignem generat: per aërem nutrit, per aquam auget: per terram denique continet, sed has utique uires, quas modò dicebamus gradatim per partes mundi referri, scito in anima mundi ratione quadam excellentiore, quàm caeteris animabus inesse. Haec autem in sequentibus diligentius. Duo summatim in mundo pulcherrima sunt, Sol uidelicet, atque firmamentum. Sol quidem stellarum maxima. Firmamentum quoque sphaerarum est amplissima. Nihil enim ultra corporeum pulchrius excogitare licet. Sine enim sphięram ultra fingas lucis expertem, fingis certè non aequè pulchram, siue totam lucem, profectò non pulchrio rem, & lucem superfluo. Quaeris ultra lucem totam iam in mundo compertam. Neque uerò necesse est si firmamentum duos habeat motus oppositos, propterea sub maiore sphaera reuolui. Potest enim motum quidem alterum ab anima sua, alterum uerò a mente sortiri, quemadmodum in Politico Pla to significat Quanquam Plato, & Aristoteles, & Aegyptij atque Chaldaei, qui unicum huic motum tribuunt, non coguntur, uel superiorem orbem, uel motorem alterum cogitare. Proclus non moueri hoc ab Occidente super Zodiaci Polos, ut Hipparchus & Ptolemaeus putant, ita probat. Quoniam alioquin oporteret, hinc quidem Vrsam, inde uerò Canopum à tempore Homeri ad aetatem suam locum adeò mutauisse, ut Vrsa uix iam appareret in Lycia & Canopus minimè uideretur, siquidem hoc tempore firmamentum gradus plures, quam quindecim processisset: Obseruatum tamen Vrsam & Canopum, similiter saeculis illis semper apparuisse. Meritò igitur unicum firmaFFI meati menti motum Plato cognouit, ab Oriente super polos Arcticum & Antarcticum axemque ab hos in illum excogitatum. Orbes quoque planetarum super eosdem polos axemque eundem, inde uolui ad Occidentem motu diurno. Diuturniore uerò motu ex se ipsis reuolui ad Orientem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1462.1-2-4","label":"1462.1 to 1462.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1463","label":"Cap. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}