{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1462.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1462.9-11","ref":"1462.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Ita metaphysici per ipsum tenorem motus perpetuum ordinatumque eodemque se modo semper habentem aeternitatem ipsam uaticinati uidentur. Quoniam motus suapte natura errati cus stabilem ipsam ordinis perseuerantiam ex se habere non potens: necessariò tandem à re quadam penitus stabili mutuetur. Sicut igitur uagabundus inferiorum motus à motu coelestium regitur non errante: Sic & ille per se non uiuens à uiuente ipsius animae circuitu ducitur. Et in anima rursus cir cuitus non intellectualis ab intellectuali circulo regitur. Hic denique tanquam multiplex ab ipso sta bilissimę mentis intuitu simplici stabilitur. Aeternitatem equidem in actu mentis primę, tempus autem in actione primae animae, unà cum Plotino libentius ponerem, quàm Procli more fingerem duo quaedam numina substantiasque diuersas aeternitatem scilicet, atque tempus, illam quidem super intel lectum primum: hanc autem super primam animam dominantem. Sed superiorem ordinem hac conclusione peragimus. Nempe in mundi periodis tenoris eiusdem obseruantia à causa dependet, immobili. Perseuerantia reuolutioque sempiterna ab infinitae uirtute causae. Restitutionum differentia ab ipsa causarum immobilium differentia. De quibus opportunius alibi. Dispositio animalis mundani per membra motus orbium oppositi, interfectores axium atque circulorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1462.5-8","label":"1462.5 to 1462.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1462.1-2-4","label":"1462.1 to 1462.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}