{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1463-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1463-2","ref":"1463-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Cap. XI Nanima mundi quatuor necessariò cogitamus, uitam, mobilitatem, intelligentiam, rationem. Quaruor similiter in coelo, quasi spiritu animae similiter illi hinc affecto. Igitur ab animae uita fit Acalor in coelo: à mobilitate liquidus humor: ab intelligentia clara lumen: ab intellectuali ratione in seipsa reuoluta circuitus. Maximum igitur est inter animam coelumque coniugium. Magnum quoque inter coelum & elementa consortium. Nam & his coelitus similia quędam coelo tradita sunt. Calor humorque & lumen, & motus in orbem. Sunt quoque in coelo uicissim quasi elementales proprietates, ut alibi pertractamus. Prae caeteris uerò commercium hoc in ultimo coelestium Luna. Et in supremo elementorum aethere perspici potest. Aether enim, id est, summus aër coelitus habet calorem, perseuerantiamque & lumen atque circuitum: Luna uicissim elementorum praefert conditiones, soliditate quadam resistit luci quasi terra: hinc Orpheus Lunam terram appellat coelestem. Rursus nescio qua densitatis raritatisque siue nitidi fusciuè differentia, aquam simul & aërem repraesentat, & utrumque humoris excessu: & aquam humore crasso, & aërem humore uiuifico. Item mutabilitate lu cis elementalium qualitatum portendit mutationes commutatione, figurae transmutationes decernit quantitatum in elementis atque figurarum. Mitto equidem nunc, quo modo uires imaginesque coelestium in rebus aquatilibus terrenisque deprehendantur. Hoc enim in libro de uita tertio satis di ximus. Deníque mundanum hoc animal non minus ubique quoque quoduis aliud animal per omnes artus articulosque secum ipso consentit harmonia quadam mirifica diuinitus temperatum. Consentit quoque cum intelligibili mundo mundanorum ideas habente consentit rursus cum intellectuali mundo, id est, supercoelestium intellectuum ordine, in quo intelligibilis ille mundus ideas formasque mundi huius corporei prius quàm in hoc expressit. Dij ergo mundani deinceps contextos ordines suos à summis ducunt usque ad ultima procedentes, Saturnia itaque & louia, caeteraque numina in mundo intelligibili sunt intellectuali corporeo, in qualibet sphaera coelesti: similiterque sub coelo circa Deos ubique pedissequi daemones particularesque animę eadem proprietate, & appellatione consortes. Hinc fit quod saepe dicimus, ut quaelibet sphaera mundi, quasi totus sit mundus, cuncta uidelicet sua quadam proprietate complectens. Nec immeritò, nam in mundi huius exemplari in qualibet idea omnes comprehenduntur ideae. Ex hac igitur mirifica mundanorum conspiratione contingit ut motus singulorum facilè ad cuncta pertineant, superiorum munera in sequentia defluant horum uota ad superiora conscendant. Quae à Deo proximè, & quae per media fiant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1463.5-7","label":"1463.5 to 1463.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1463-3","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}