{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1463.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1463.1-4","ref":"1463.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Cap. XXXVII. Dispositio animae. ilidom Vit quinetiam animal hoc mundanum habere dextram atque sinistram: Dextra quidem pars in animalibus est, in qua facultas regnat ad motum. Cum igitur firmamentum sit praecipuum motus, caeteraque suo motu moueat ab Oriente, meritò & hoc dextrum mundi membrum di citur, & motus ab Oriente dexter. Orbis uerò uagus quoniam aliunde motus est, sinistra pars mun di dicitur, motusque eius ab occidente motus esse sinister, atque etiam diametrum, quatenus sub obliquitate Zodiaci hinc inde per latitudinem peragatur. Aristoteles quoque cum Platone consenti ens ortum in mundo nominauit dextram, occasum uerò sinistram. Firmamento causam esse ut res in eodem habitu perfeuerent. Orbis autem uagus, ut uariè permutentur. In anima uerò mundi dextrum est, conuersio eius sursum ad contemplanda diuina. Sinistrum diuersio se sequentibus prouidens. Diameter sui ipsius suorumque animaduersio. Denique propter motus in anima inter se op positos sunt in coelo motus oppositi, propter diuersas in anima rationes, diuersae quoque sunt in coe lo uirtutes. Oppositi uero in anima motus sunt quos diximus: ac praeter illas discursiones insuper eius à causis ad effectus, ab uniuersalibus ad particularia, uel utrobique uicissim. Vbi autem firmamentum reliquas suo motu sphaeras rapit ab Oriente, repraesentat intelligentiam uniuersalis animae. dum mentem imitatur diuinam, caeteras quoque sibi subiunctas uires ad imitationem eiusmodi conuocare. Verum inferiores hae uires contrario etiam motu sponte referri dicuntur ad simi litudinem planetarum. Quoniam intelligentia quidem praecipuè tendit ad imitationem idearum ad unitatem & identitatem statuque pertinentium, uires autem sibi subiunctę ad ideas quodammodo oppositas contendunt potissimum imitandas, ad ipsam scilicet multitudinem, & ipsam diuersitatem ipsumque motum uidelicet idealem. Sphaerae stellaeque non modo ab anima mundi, sed etiam animabus proprijs uegetantur. Si enim distinctae sunt inuicem substantijs, & uiribus atque motibus, uiuuntque praestantius quam animalia nostra nimirum ultra communem uitam proprias quoque uitas habent, praesertim si stellae omnes ultra sphaerae tractum circuitum quoque proprium cir ca centrum suum agunt, Quod ideo Platonici putant: ut stellae sphaerae quaeque suas, sicut natura figuraque ita circuitu imitentur Quemadmodum uerò stellae praeter motum proprium etiam à sphae ra uoluuntur, sic & harum animae ab ipsa sphęrę anima reguntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1463","label":"Cap. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463"},"next":{"citation":"Opera omnia 1463.5-7","label":"1463.5 to 1463.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}