{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1463.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1463.5-7","ref":"1463.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Similiterque sphaerarum animę ab anima mundi diëuntur. Atque sicut in firmamento, circa eius animam, quasi ducem stellę uiuentes sunt, quàm plurimę, ita in qualibet sphaera pręter animam sphęrę, ac pręter propriam planetę animam, quasi duces animalia, coelestia multa uersantur: ut Platonici nominant angeli. Daemones, haeromnes: animęque humanae coelestem promeritę patriam. Sicut enim firmamentum terraque extrema mundi ani malibus suis plena sunt, ita suis animalibus medij quoque orbes abundant. Sed in orbibus planetarum ideo sunt duces gemini, scilicet ipsa orbis anima & insuper planeta uiuens, cum tamen in firmamento unicus sit dux stellarum, ipsa uidelicet sphaerae anima. Quoniam multitudo deinceps inferior, deterior, numerosior, rectoribus passim pluribus indigere uidetur. Adeo ut sub Luna innu merabilia fermè numina uarijs quoque officijs distributa ad duces sub Luna septem planetis septem quasi similia referantur. Sed redeamus ad coelum. Plato cum epicyclos excentricosque nullos inducat, motus tamen multiplices planetis attribuat ultra sphaerae motus, ante, retro, sursum, infra ad septentrionem atque meridiem cogimur, quod & eius uerba declarant, plannetas dicere ultra sphęrę tractum habere insuper proprium liberumque per Elysios campos incessum. Liquidi sanè per liquida conformiaque ordine procedentes absque ulla offensione proficiscuntur. Similiaque similibus absque iactura facillimè cedunt. Sic inter motum stellarum in firmamento nullo modo uagantem & prorsus orbicularem: atque motus elementalium rectos nimiumque uagantes medium planetę tenent, & orbicularem motum cum recto miscentes, & ordinem cum peruagatione ritem iungentes cer to tandem ordine peruagantes. Nec obijciat Aristoteles nobis Lunam plenam, quae umbratilem in se nescio quam figuram eandem nobis semper ostendat. Luna enim undique fermè similiter figurata est, uideturque debilibus oculis, si quomodo similem praeferat eandem praeferre figuram. Quanti sit in animali mundano, concordia inter animam & coelum, atque elementa, & ad mundos superiores ordinesque Deorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1463.1-4","label":"1463.1 to 1463.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1463-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}