{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1465.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1465.1-4","ref":"1465.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Cap. XLII. Iterum de homine, quantum ad animam spectat, & corpus. Onsideratione dignum est, quantum nos admoneat Plato noster, dandam esse operam, ut nos ipsos pro uiribus cognoscamus, meminerimusque omnia infrà Lunam fuisse nobis à Deo sub Cjecta, ne quando ipsi contra dignitatem nostram inferioribus nos uicissim subijciamus. In ipso enim totius disputationis exordio decretum est de uniuerso tractari usque ad ipsam hominis genitu ram Rursus in medio disputationis cursu dijs è patre praecipitur exornare hominem, dominum animalium, quem ad imaginem & similitudinem suam esse uelit, atque praeesse. Deinde paucis interiectis reditur ad hominem Demum prope finem resumitur, quod primò fuerat institutum, uidelicet de uniuerso usque ad genituram hominis fuisse tractandum Atque in cunctis Mosaico more probatur hominem in diuino hoc opificio, & in primis proponi, & postremum fieri quasi finem. Ergo nunc & omittens alia repetit diuinum in homine generando mandatum, & in hoc absoluendo diuinorum obsequium ministrorum, neque id quidem iniuria. Praedixerat enim solum in terris hominem iustitiam, & superos esse culturum: ut maximè rationi sit consentaneum, deos genituram hominis diligenter excoluisse. Sed his omissis, quae sequuntur, expediamus. Iterum de anima irrationali tractatur non à Deo proximè, sed per sequentes mobilesque causas constituta, quae rationali subiecta sit, coelitus à Deo dimissae. Irrationalem uerò animam Platonici, non tàm substantiale aliquid, quàm accidentale quiddam esse putant, quasi rationalium uestigium animarum, in quo sensus quidem sint, sed per diuersa corporis instrumenta diuisi, atque patibiles. Sensum autem in ipsa animae rationalis substantia ponunt communem, simplicem, impatibilem, qui non propriè accipiat illatas à corporibus passiones, quemadmodum sensus alter, sed alterius sensus percipiat, siue potius iudicet passiones Proinde rationalis animae substantiam indiuisam, & in se consistentem esse probant, neque capiti, uelut sustentaculo, commendatum, sed quasi, uel instrumento ipsius accommodatam, uel cuidam in suo genere simili comparatam. Irrationalem uerò in membris quodammodo residere: & partem quidem eius audaciae & iracundiae compotem cordi: partem uerò concupiscentiae deditam, iecor commodatam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1465","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465"},"next":{"citation":"Opera omnia 1465.5-8","label":"1465.5 to 1465.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}