{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1465.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1465.5-8","ref":"1465.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Verum de hoc ipso ircore miram Pythagoricorum notabis opinionem, uidelicet id membrum ex certa soliditate, & clara pariter lenitate sic esse contemperatum, ut speculi modo imagines rerum acci piat facile ad nodum atque reddat. Profectò quemadmodum imaginatio uehemens grauidae mulie ris in foetu tenerrimo. saepè exprimit rei desideratae notas: ita uehemens, siue mentis notio. siue sen sus imaginatio naturam iecoris specularem facillimè format. In hoc ipso speculo daemones superique futurorum effingunt imagines, quoties pacato prorsus animo aliunde illic imagines non pingun tur. Itaque futurorum notae speculo huic infusae in mentem protinus imaginationemque resultant: sed illic saepe imaginibus alijs adeò confunduntur, ut futura portendere nequeant. Quando uidelicet uel mens prudentiae officijs occupata circa gubernanda distrahitur, uel imaginatio similibus nego tijs occupatur. Vbi uerò rationis imaginationisque uacat prudens, & continuata, & laboriosa discur sio, saepe imagines fururorum à superis in speculum nostrum prosilientes, inde in indicium manifestè resiliunt. Verum quid nam portendant discernere illius est officium, qui ab antecedentib. in consequentia prudenter sagaciterque discurrere consueuit. At uerò discursio talis impedit uaticinium, ut meritò alij sint qui praeuident, alij qui praeuisa interpretantur, & explicant. Post haec prosequitur materiam latissimè à medicis explicatam de humoribus complexionibusque, & mirabili humani corporis artificio. Atqui elegantiam Platonis in hominis corpore describendo, adeò admiratus est Bartholomeus Fontius, noster Rhetor egregius, ut praeclara oratione probauerit, neque Lactan tium neque Cornelium Celsum, neque Ciceronem ipsum in re describenda ad miram platonis eloquentiam accedere potuisse. Inter haec praeceptum religiosum considerabimus, non esse diuinis ulterius affirmandum, quam diuinum confirmet oraculum. Item prouidentiam in homine componendo nullam omnino aliam habuisse rationem, nisi ut contemplatione foret aptissimus. Rursus res naturales in effectibus producendis non esse propriè causas, sed diuinae prouidentiae instrumen ta. Principalem namque causam singulorum in ea intelligentia sitam esse, quae boni rationem habens, singula futurae commoditatis gratia fabricat. Definit deinceps quid sanitas corporis sit, quid morbus. Distinguit quoque morborum, tùm aliorum, tum febrium species, singulorumque rationes assignat. Quales esse potissimum rationes, quas apud Galenum Platonicum legi, iamdiu existimaui, ac nuper à Georgio Cyprio insigni medico, sum in sententia confirmatus. Hic enim his dieb. cùm ad me curandae matris meę gratia frequenter accederet, meque reperiret haec ipsa legentem, miro quodam ordine Galeni mentem cum Platonica mente coniunxit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1465.1-4","label":"1465.1 to 1465.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1465.9-12","label":"1465.9 to 1465.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}