{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1468-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1468-2","ref":"1468-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Cap. XX. Planetarum dispositio, annus magnus. Tautem, &c.)] Praecipuus temporum declarator est Sol. Et motuum Planetarum contra Vmensura. Hic toti coelo, stellisque infundit lumen, scilicet oculis manifestum. Habent enim hęc natiuum quoque lumen, sed nobis occultum. Luna meritò proxima est elementis, generationis ma ter, proportionem cum his habens, non mediocrem mutabileque nonnihil. Sol proportionem ad haec non habens, interiencta Luna conciliatur. Meritò hic generationis pater est generationis matri propinquus. Primus calor humori primo, illuminator illuminato. Lunam Aristoteles Solem alterum uocat atque minorem: Sol per lunarem humorem generationes inchoat, per Venereum generabilium formas absoluit. Opportunè tantus calor inter tanros humores est medius. Per Mercurium mox praefectum Veneri tanquam proportionis commixtionisque fabrum formas mutuo formis, resque rebus ritè commiscet. Per Martem mixtis ad motus efficaciam exhibet, super uacuosque humo res expellit. Per louem motus insuper uitales adhibens, quaecunque mouentur, iustè dirigit, atque distribuit. Per Saturnum & motibus perseuerantiam, & motis firmitatem praestat, per firmamentum haec omnia complet. Per se largitur, sensum intimum pariter, & externum. Ad uersatilem uerò intimi sensus motum, Mercurium adhibet adiutorem, sed ad intelligentiam confirmandam Saturnum habet comitem. Annus à diluuio magnus explebitur, quando peractis stellarum circuitibus, tàm circa centrum mundi, quàm circam suum. stellae simul omnes qua parte coelestis longitudinis, latitudinis, profunditatis tunc fuerunt, ad eandem pariter reuertentur. Hunc multi annorum solarium quindecim millibus. Alij aliter mentiuntur Cap. XXI. Quatuor animalium genera. TAm uerò, &c.]Genera animalium in hoc mundo praescripta sunt in ipsis primae uitae mentisque ideis. Stellae sunt dij coelestes ex igne coelesti plurimum constituri, ex aëre quoque, & aqua, terraque A coelesti. Stellae, quae dicuntur fixae positae sunt in firmamento, eiusque uniformi circuitu: Quo refer tur intelligentia, hae simul atque Planetae, & horum pedissequa coelestia numina, coelestes dij uocantur. Per animalia uerò aëria significantur daemones, sed per aquatica, & terrena, tùm animalia haec, tùm daemones animalium eiusmodi curatores. Septem in coelo motus, dispositio stellarum, atque terrae.","prev":{"citation":"Opera omnia 1468","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1468"},"next":{"citation":"Opera omnia 1468-3","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}