{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1468-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1468-3","ref":"1468-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Cap. XXII Edit autem, &c.] Septem sunt in coelo motus, circularis, ante, retro, sursum, deorsum, ante dextram, & sinistram. Sphaerae solum habent circuitum: Stellae in firmamento circuitum quidem habent circa suum centrum, sed imitantes firmamentum, occasum uersus, ita fixo centro uoluuntur. Dicuntur etiam ad anteriora moueri quoniam trahuntur à sphaera. Reliquos quinque motus non habent. Planetae uerò habent omnes, nam & in suo centro uoluuntur, sed ad similitudinem sphaerae suae in hoc centro uersus ortum. Praeterea ante, retro, sursum, deorsum, ad dextram sinistram uerruntur: Sed praecedentes ad ortum tanquam naturalem dicuntur ante moueri, fixae uerd stella dum feruntur ad occasum. quasi naturalem dicuntur ante procedere. Quaelibet stella per ipsum in suo centro circuitum imitatur actionem animae suae, circa mentem suam, per tractum uerè sphaerae actionem eiusdem circa mentem superiorem. Et quemadmodum de eisdem semper eadem cogitant. ita eodem semper tenore uoluuntur. Vniformitas quidem in motibus firmamenti rebus inferioribus unionem & perseuerantiam tribuit. Multiplices uerò & oppositi Planetarum motus ad mul tiplicia, & opposita procrearida, commiscenda, regenda conducunt. Axis mundi uidetur quasi polus, hinc illuc usque porrectus, per centrum quoque traiectus quasi polum: Circa hunc compacta terra est, huic adest anima corpus suum coeleste uiuificans, per hoc quoque terrenum, uim huius animalem quidem appellant Cererem, intellectualem uerò Vestam, haec antiquissima est particularium numinum, daemoniorumque intra coelum caeteras prouincias sorti:orum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1468-2","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1468-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1469","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1469"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}