{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1469-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1469-2","ref":"1469-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1469-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1469-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1469-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Cap. XXIII. VAeterorum, &c Post deos in coelo uisibiles, sunt inuisibiles dij, daemonesque in coelo atque sub coelo. ignori quidem alijs. noti uerò priscis quibusdam diuinitus inspiratis. Qui uerò nunc opifici mundi ad mortalium animalium generationem gubernationemque propriè ministraturi sunt, dij sunt daemonesque sub Luna. Dij quidem intellectualem, & uniuersalem magis prouidentiam habent: Daemones autem animalem particularemque potius sortiti sunt auram: Vtrique per aërem summum, mediumque & imum, pro dignitate sunt distributi, opificis quidem mundani filij sunt na turales, inter se autem adoptiui: Qui enim praesunt alijs sunt, quasi parentes, sicut & theologi. Phoebei quidem filij Phoebi dicuntur: Mercuriales uerò Mercurij. Dij daemonesque sub Luna coeli terręque filij nuncupantur. Quoniam à diuinitate coeli, atque terrae sub coelo dominantis, quasi filij à parentib. illustrantur atque ducuntur. Virtus in opifice mundi excellenter cuncta comprehendens, atque mouens coelum dicitur, firmitas uerò terra: Hoc coelo, hac terra dij, daemonesque sunt progeniti, omnes utriusque participes. Per haec nacti quoque sunt foecunditatem ad motum, rationesque distinctionis in motibus Illa quidem Oceanus appellatur, haec uerò Tethys. Per haec habent seminariam rationem quasi phoreyn: Specialem quoque rationum eiusmodi distinctionem, quasi Saturnum: Harum denique productionem quasi Rheam. Sub Luna sunt corpora, naturae, animae, intellectus, Saturnus regit intelligentias, Rhea animas lupiter naturas, Phoreys corpora, luno motus corporum. Eiusmodi nomina uarias in numinibus uires, potius quàm substantiarum diuersitatem significare uidentur. Esse eiusmodi numina probauimus alibi: Quia sicut in prima, & ultima sphaera mundi rationalia sunt animalia. ita pro natura sua sunt in medijs: Per haec superi mortalesque ualde distantes conciliantur, reguntur mutabilia, fortuita diriguntur Dij, daemonesque deorum in generatione ministri.","prev":{"citation":"Opera omnia 1469","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1469"},"next":{"citation":"Opera omnia 1469-3","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1469-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1469-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}