{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 147.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 147.1-4","ref":"147.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/147.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/147.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/147.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Ab illo uerò non potest. Quomodo enim causa alicuius effectrix & conseruatrix, erit quoque corruptrix eiusdem? Aut quo pacto ipsum bonum cuiquam perniciosum est? Aut prima uita & infinita uita est alicui mortis origo? Dicet aliquis: Non perimit Deus animam, uim nouam aliquam inferendo, sed uim antè illi tributam auferendo, id est, subtrahendo influxum suum, per quem anima uixerat, sicut qui intuitu imaginem suam creat in speculo, subtrahendo, uultum desinitimaginem procreare. Sed contingere hoc ibi non potest, paulò antè ostendimus. Rursus, si Deus nunc infundit animae uitam, postea non infundit, mutatio ibi prouenit ab infundendo in non infundendum. Quaero, utrum anima desinat haurire uitam, an Deus infundere? Non definit anima haurire, quippe infusio uitae in essentiam animae fit, quoniam uita est primus actus essentiae, cum primum acceperit esse. Animę essentia est immobilis, quoniam à stabili. Deo sine medio pendet, quia stando & quiescendo perficitur: turbatur motu, attingit stabilia, regit caduca, sistit mobilia, colligit dissipata, conciliat repugnantia. Nec est in ea potentia illa ad esse pariter atque non esse, qualis est in corporibus, quae est totius mutationis initium. Non igitur cessat animae essentia unquam uitae actum accipere, non cessat Deus eundem infundere. Solis namque illis significauit Deus se uim suam aliquando infundere cessaturum, qui bus ab origine inseruit procliuitatem illam ad non essendum. Praeterea Deus naturę in stitutor, nunquam rei quicquam subtrahit, quod rei illius est proprium. Propria animae uita est, uita inquam perpetua, quia quantum rationalis est, etiam absque disciplina & usu per solam eius naturę uirtutem quotidie in se parit species absolutas, per quas proximen ad aeternas itur ideas. Si naturale est animo rationali ascendere ad ideas, naturale est ipsi quiescere in ideis, ut sicut naturaliter illis uixit, ita naturaliter uiuat in illis, & qui operabatur secundum naturam assidue ad perpetua, operetur quandoque secundum naturam perpetuo in perpetuis. Et quia idea quęque aeterna uita est, qui secundum naturam suam ideam per ideae modum potest consequi, potest etiam per modum aeternum uitam con sequi sempiternam. Decimatertia ratio. Quia esse à Deo accipit sine medio. Cap. XIII.","prev":{"citation":"Opera omnia 146.8-9","label":"146.8 to 146.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/146.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/146.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 147.5-7","label":"147.5 to 147.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/147.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/147.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}