{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1470.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1470.5-7","ref":"1470.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1470.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1470.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1470.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Contingunt praeterea inter animas differentiae, quatenus aliae alijs ab opifice statim ab initio accommodatae sunt stellis, id est, ipsae quidem animae animabus stellarum, earum quoque uehicula corporibus & motus earundem: Pares quidem stellis numero, non quoniam una uni: semper enim persequentes gradus uirtus quidem minuitur singulatim, sed compensando sumatim numerus augetur. Pars igitur nu mero, quia quod stellae, totidem sunt rationalium species animarum, daemonicarum, atque particularium sed in specie, qualibet particularium plures, quàm insdęmonica sorte: Et cunctae per quanlibet sphaeram deinceps stellę illius, & proprietate praeditae, & appellatione cognominatae: atque insuper inter se proprietate tam uariè, quot sunt in eadem stella uirtutes. Dicuntur & stellis pares numero factae. Id est, proportione numerosa consimiles: Nam ex eisdem proportionis harmoniae speciebus conflatae sunt omnes. Stellas autem hic intellige non solum conspicuas, sed etiam non conspicuas in coelo pariter, & sub coelo: Omnes enim ubique mundi rectores: occulta nobis habent corpora, coelestia, rotunda, lucida: Animas quoque nostras, simili quodam corpore praeditas, stellis similes, in decimo de Republica narrat: Quomodo uerò Deus coeleste uehiculum animae dedit, nullam è coelo detraxit portionem, ad hoc inde constituendum, sed id seorsum ei proprium procrea uit, cum ipsa pariter sempiternum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1470.1-4","label":"1470.1 to 1470.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1470.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1470.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1471","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1471"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}