{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1471-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1471-2","ref":"1471-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1471-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1471-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1471-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Cap. XXVII. Tque his quidem, &c.] Quia Deus in suo statu permanet prouidendo, ministri eius ordine Acerto procedunt. Animae diuinitus acceptae, corpus spiritumque ineffabili ratione temperatis simum adhibent, sed in huius mole regenda circuitus animę, id est, intellectus, & ratio impediuntur, quatenus anima non conuertitur in se ipsam: saepeque dum sensus pedes animę dominantur, animus peruersa figura deiecto in teram capite, id est, ratione, pererrat. Vbi dicitur corpus nonstrum crebris occultisque clauis nodisue conflarum, intellige tenuiores partes crassioribus infusas per distributio nem in minima quaeque, absolutissima quadàm conflatione: Vt animae coelesti praeparetur corpus coelesti quadam similitudine temperatum: Proclus exponit animam irrationalem una cum corpore fieri. Rationalem uerô corpus ingredi, neque priusquam foerus sit instrumentis omnib. penitus ab solutus, propemodum ad processum. perfectis uidelicet organis sublimi animae seruiturus: Proinde anima corpusque inuicem ita iunguntur, ut alterum neque superet omnino, neque contineat alterum Quia nec anima naturam corpoream transmutat in aliam, neque corpus naturam animę perdit: Neque continet anima corpus quo minus fluat. Neque hoc illam quo minus quandoque resurgat. Rursus con tinet anima corpus, ne subito diffluat. Corpus animam continet, ne intelligat expeditè: Hoc illam in quadam ferè deorsum, haec illud sursum Perturbatio & impedimentum animae in corpore. Cap. XXVIII. m uerò, &c. J Anima ueniens in corpus multum diuque turbatur: Quoniam à gradu quodam ualde lucido, ad tenebrosum longeque dissimilem repentè descendit in corpus, ab ipsa nimium alienum: A tranquilla uigilia in somnum multiplicibus eam somnijs agitantem. Quae quidem & nutritionis augmentique necessitate, & fluxu, refluxuque materiae, & sensuum passionibus assiduè incitantur & concitant, interim nouitate rerum admirationem stupidam diutius afferente. Hinc & peruersus concrescit habitus, rationem ipsam etiam postquam, quasi experrecta fuerit in longum impediturum: Affectio à diuinis tàm aliena, tàm infelix utrosque circuitus animae tangit: Profectò quae sunt à materijs separata tantum à materialibus diuersa sunt, ut quae uirtus animae proportionem habet ad illa, nequeat ad haec habere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1471","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1471"},"next":{"citation":"Opera omnia 1472","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}