{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1472.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1472.1-4","ref":"1472.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"uiens, duos habenti circuitus reuolutionum coelestium similes: Instrumenta uaria faciei sensibus ra tionique seruiunt: Caetera caput sustinent, uehunt, huic coquunt, apprehendunt, gradiuntur. Homo animal admirandum ex immortali mortalique constiturum: Oportuit enim hic esse animal quod superos coleret medium inter animalia illa suprema, tàm corpore, quàm animo immortalia, atque inferiora utrinque caduca ipsum, scilicet per corpus quidem mortale, immortale uerò per animam, quę non his solum de causis descendit in terram. sed etiam ut hic ultra contemplationem pristinam. pro uidentiam quoque diuinam imitaretur. Homo denique totus est mundus. per intellectum quidem refert proportione aliqua firmamentum, per rationem speculatiuam Saturnum. Per practicam louem, Per utriusque expressionem Mercurium. Per sensum imaginationemque Solem, per irascibilem Martem, per concupiscentiam Venerem, per uegetalem Lunam, per uehiculum coelum: per corpus tractabile regionem elementalem. Cap. XXX. De uisu, oculo, lumine, imaginibus. FEd ex omnibus, &c.] Spiritus animalis sensuum instrumentum, natura solaris est. Et praecipuen radiosus, praesertim in oculo. Vbi per pupillam radius eius purior euolans cum externo lumiEne simili commiscetur. in ea praesertim aëris parte, in quam intenditur per aspectum: Ibi igitur in unam speciem cum hoc lumine coalescens, li quid attigerit, quod quoquo modo resistat quasi resilit prorsus in spiritum: Atque ex hoc ad animam, suamque uisui renouat passionem. Hic nocte compressus, spiritus sui motus lenit, atque mulcet, somniaque inde sequuntur, exiguo quidem motu exigua, multo uerò, uel acriore multa uehementiaue nascuntur: Sed haec paulo altius repetenda. Democritus, Heraclitus, Stoici, plerique etiam Peripaterici: atque geometrae, unà cum Platonicis, uisionem fieri eminus ex oculis emicante spiritu uel radio quodam, putant. Quod & nos probauimus cum Plotino. Et sic iterum in praesentia cum astronomis comprobamus. Quando Lunam ad stellas firmamenti comparant, & sub qua potissimum stella sit è regione perpendunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1472-2","label":"Cap. XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1472.5-7","label":"1472.5 to 1472.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}