{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1472.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1472.5-7","ref":"1472.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"communis uisus fallaciam depraehendunt: sint ergo tres in eadem signi facie stellae, nostris oculis manifestae in longitudinem quasi dispositae: Quarum media alteram, quasi ad dexteram habeat, alteram ad sinistram. Luna uerò ad perpendiculum sit sub media. Tres autem oculi longè inter se distantes illam lunae coniunctionem è terra suspiciant: Oculus igitur qui ad diametrum recta uidelicet supra caput regione, lunam suspicit, eam sub media stella perpendit. Sed qui ex obliquo inspe xerit à sinistra, Lunam intuebitur sub stella, quae ad dextram mediae stellae lucet Quoniam illuc mo do possit. peruenturus sit radius uisualis in rectum semel intentus, ne alioquin frangatur: uel (ut ita dixerimiobliquetur. Qui autem extra suspexerit Lunam intuitu transfert ad stellam mediae stellae sinistram, similiter & prope nos in multis obiectis accidit. Qua quidem in re astronomi, & perspectiuae fallaciae rationes ad radios referunt, ab oculis emicantes. Naturalis ipse nostri corporis ignis feruorem quidem exercet potissimum in uitali spiritu, lucem uerò in animali: Quam uberius in oculo congregat tanquam pingui diaphano, cuius humor nitidissimus est, cuius & membranae tenues, & perspicuae, & ad conseruandam lucem satis firmae: per pupillam uerò solidiorem radius emicat serenissimus. Cuius quidem radij una quaedam fuit, in uno neruo intus origo, per duos mox neruiculos ad geminos oculos deriuata: Qui sanè neruiculi per humores oculorum pingues, sub tunicis sinuati, denique perueniunt ad pupillas: Lux igitur huiusmodi neruiculis conseruata, sinceriorque per angustas pupillas erumpens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1472.1-4","label":"1472.1 to 1472.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1473.1-4","label":"1473.1 to 1473.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1473.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1473.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}