{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1476-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1476-2","ref":"1476-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Cap. LII. Sal nitrum, liquefactio, solutio. Vando uerò, &c.] Vbi terra subtilis cum humore pauco mixta, tum frigore cogitur, tum calore Zaduritur, sal nascitur, aut nitrum. Mixta in quibus terra nimis superat aquam, non liquefiunt: Sed ubi & uicissim. Malè compacta soluit aqua, melius compacta feruens aër, optimè ignis. Cap. LIII. Effectus caloris. TActenus eas, &c.] Ignem esse percipimus calidum, quia diuidit uehementer: Ita uerò diuidit propter subtilitatem partium, efficaciam uirtutis, motus impetum: Quod significatur per fiEguram pyramidalem factam ex triangulis aequilateris, in quibus omnes anguli sunt acuti. Cap. LIIII. Effectus frigoris. Ontraria uerò, &c) Humor frigidus, id est, aqueus, & quodammodo terreus, crassusque nos attinSgens humorem nostrum, quodammodo aërium, & subtilem quasi contrarium impellit ad fugam Ne igitur meatus uacui mox euadant, humor ille crassus in angustos meatus aduentat, & quia nititur per inuia torquet, praesertim quia humorem nostrum ante rarum compellendo redigit in an gustum: Itaque & cogit illum, & ipse interim ui trahitur ad ingressum, dum reluctatur ille rigor, tremorque contingit: Denique frigidum aliquid iudicamus, quia non ad penetrandum, atque dissoluendum est aptum, sed ad obtundendum potius & cogendum. Tremor rigorque contingit, ubi spiritus dum in angustum à frigore cogitur, iterum se dilatare nititur Cap. LV. Effectus duri, atque molles Vrum autem, &c. Molle dicitur quod tactui non resistit, durum quod resistit: Hoc est quod Dfirmum atque densum, firmum uerò quod cubicum est, id est, facies sex quadrangulares habens terrae simile: Caetera uerò elementa, & ea in quibus haec dominantur, facies triangulares habere dicuntur: Ideoque firma quidem minus. cedentia uerò magis. LVI. Cap. Cur terra non discedat à medio, AEd illud &c. Terra nunquam naturaliter à medio mundo discedit: Quia solum hoc naturaliter appe cit: Irem cum partes coeli concaui, & inter se similes sint, & aequaliter à medio differant: Terra siue contraria illis sit, siue conueniens aequè quibus libet est contraria uel conueniens: Itaque nullam prę cęteris eligens, aut fugiens aequè per distantiam, uel propinquitatem se habet ad cunctas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1476","label":"Cap. XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1476"},"next":{"citation":"Opera omnia 1476-3","label":"Cap. LVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}