{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1476-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1476-3","ref":"1476-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Cap. LVII. Quomodo sursum, uel deorsum in mundo. CIquis in ea, &c.) Sursum deorsumue in mundo, tanquam Sphaerico non est ratione mundi, sed comparatione quadam particularum inuicem, quando ui mouentur: Si quis compellat descenSdere flammas, minorem coget facilius, si urgeat glebas ascendere, Minor facilius compelletur: Debilius enim utroque uim inferenti resistit minus: Illic ergo uidebitur maior flamma leuior, hic maior gleba grauior Cap. LVIII. De aspero & leui, & ubi sensus in nobis. TTArum igitur, & couam Aiperum quidem est quod durum, & inaequale. Lene uerò quod densum est, & aequale: Partes in nobis ad modum terrenae ab externis uix mutantur. Ipsamque altera tionem sensui minimè nunciant: Igneae uerò aëriaeque facillimè patiuntur & nuntiant: Aqueae mediocriter. Cap. LIX. De quinque sensibus, & uoluptate, atque dolore. Vod praeterea, &c.] Visus & tactus diuersissimi sunt: Ad uisum declinat auditus. Ad tactum gustus: Olfactus est medius: Superiores quidem illi facilè mouenti cedunt motoremque nacti sunt subitum arque lenem: Ideo aautè quidem sentiunt: sed uoluptatem, uel molestiam paruam habent. Inferiores uerò non tàm facilè permutandi cedunt, sed motorem fortiti sunt uehementem: ideo obtusius qui dem sentiunt sed saepe dolorem. uel uoluptatem uehementiorem habent: Quae quidem passionis uehemen tia iudicion sensus impedit: Medius autem sensus ad haec omnia se mediocriter habet. Discessus ex habitu naturali ubi fit lentus, manifestum non affert dolorem: Vbi subitus atque acer affert. Reditus in naturam, ubi subitus, & abundans, manifesta nos afficit uoluptate. Vbi contra nequaquam. Cap. LX. De sensibus & saporibus. AM communes, &c) Meatus à lingua in praecordia directi sunt patentes, ut pars saporum suauium subtilissima subitò maximeque uitalem cordis spiritum recreare possit: Pars uerò saporum crassior per digestionem in uentre, & iecore ipsum reficit naturalem: Sapor acer, & austerus asperitate linguam arefacit, & contrahit: Ille magis, iste minus: Amarus & salsus abstergit: Ille magis, iste minus acutus, calefacit, & diuidit, & ascendit: sapor acidus lubrica sub tilitate penetrans commiscet humores: crassioresque subtilioribus circunfundens, facit ampullas: Sapor dulcis scilicet calidus atque humidus, tanquam naturae consentaneus linguae blanditur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1476-2","label":"Cap. LII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1477","label":"Cap. LVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1477"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}