{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1477","citation":"Ficino, Opera omnia 1477","ref":"1477","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1477","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1477.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Vir tutem gustandi in corde radicem habere antiquiores Peripatetici uoluerunt. A lingua hucusque gustus editur. De olfacto, & odore. Cap. LXI. ?rea narium, &c. JIntimae uenae, quae propriè olfactui seruiunt, non habent integram cum elementis, uel solidè mixtis proportionem. Angustiores enim sunt ad aquam, & terram, & ad omnia, in quibus duo haec dominantur, patentiores autem ad ignem, & aërem, atque illa quae fer mè similiter sunt tenuia, sed proportionem potius habent ad fugaces exhalationes quasdam, à conpositis facilè dissolubilibus euolantes, crassiores quidem aëre, tenuiores autem aqua. Has ergo persentit olfactus non integras quidem formas uel species, & mixturas, sed euaporationes quasdam ua rietate non firma confusas attingens. Atque, (ut summatim dicam. Odor conflatur plurimum ex duo bus, Caligine aëris, & aquae fumo. Et quoniam est crassior aëre, quando aërem ore contrahimus, contractus aër uberius pernares exundans, odorem occurrentem ingredi non permittit. Afficit odor plurimum meatus, à uertice usque ad umbilicum directos. Atque ibi exercetur olfactus. De auditu, & uoce.","prev":{"citation":"Opera omnia 1476-3","label":"Cap. LVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1476-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1477-2","label":"Cap. LXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1477-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1477-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}