{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1478-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1478-3","ref":"1478-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Cap. LXXII. Compositio oßium, & medullae. Suerò ipsum, &c JIn ossium compositione est terrę quamplurimum, sed minimè sordidum. OEst & medulla, id est pars quędam crassior materię seminalis, quasi fermentum aliorum. Ignis & aqua fermè aequaliter, sed haec tàm exactè commixta sunt, ut uix dissolui queant. Ossa igitur minimè liquefiunt. Ex osse capitis concauo tota ossium textura procedit ad medullam, & seminalia membra seruanda. Medulla quoque ceruicis ad conseruandum spiritum animalem quamplu rimum conferre censetur. Ossa non sunt facta per uniuersum continua uel uniformia, sed per articu los difformia, ut membra flecti facilè possent Cap. LXXIII. Natura neruorum, atque canis. Rbitratus uerò, &c.]u Nerui quidem facti sunt ad ossa uincienda iuncturis. Caro uerò mollis humida, calida ut mollitie tueatur ossa, neruosque ab externis collisionibus, & uiscera ne colli dantur ab ossibus. Item humore defendat corpus ab aestu, calore tueatur à gelu. Os carni con trarium est durum. siccum, frigidum. Neruus est soliditate medius. frigidus, & quodammodo humi dus Salsedo quaedam composstioni carnis est adhibita. Ne mollitie nimia diffluat, uel putrescat. Non autem neruis, ne forsan aridiores euaderent ad flexuramque non apti. Cap. LXXIIII. De ingenio, & robore. Vae igitur, &c.] Natura quidem ad spiritum, sensum, ingenium conferens, est aëria plurimum, igneo quodam uigore praedita. Est ergo subtilis atque rara: Huic autem contraria est natuAra adossium densitatem carnisque molem conferens. In quo igitur corpore, & in qua parte cor poris haec abundat, illa deficit. Et quod semen quaeue pars seminis ad alterum confert, non conducit ad alterum. Deus autem cum hominem ad contemplandum constitueret, ingenij magis, quàm roboris habuit rationem. Si finem hunc spectas, cordi cerebrum anteponens. Si formam amas corpoream, contra: Est autem reuera formae finis anteponendus. Compositio capitis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1478-2","label":"Cap. LXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1479","label":"Cap. LXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1479"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}