{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1480.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1480.1-4","ref":"1480.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1480.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1480.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1480.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Cap. LXXXII II. FAdem ratio est, &c.]Vbi per fistulam semel tracta sursum est aqua, reliqua ne quid flat uacuum continuo sequitur, simili ratione postquam inclusus nubibus cum acuto uapore uentus deoErum est excussus, consequitur deinceps miro fulminis impetu. Magnes ac ferrum ita nat uraliter sunt affecta, ut in se inuicem uehementer agant, emissione uaporis atque uirtutis, per quàm aër utrin que ad utrunque pulsus, primo quidem inter haec cogitur in angustum, mox uerò hinc effugit in amplum. Ne igitur accidat uacuum, mouetur ferrum ad aërem mox supplendum. Non mouetur Magnes. Quia haec fortius in ferrum agens ualidius impulitaerem ferro propinquum atque expulit: simi liter ad paleas se habet electrum. Perpetuus in nobis intimi motus calorem excitans secumque ferens, coquit, subtiliatque nutrimentum, traijcitque ad membra atque propter uariam mixtionem cocturamque uarios colores humoribus membrisque adhibet, sanguinem efficit rubeum propter calorem, in eo mediocriter dominantem, atque humorem inde purgatum perfecteque coctum. Cap. LXXXV. De effluxu, refluxu, augmento. Odus autem, &c. Exigua in nobis elementa partim sponte, partim tracta ad elementa paulatim ampliora confugiunt Similiter quae in sanguine sunt ignea ad partes nostri corporis igneas transferuntur. Aeria similiter ad aërias Aquea rursus ad aqueas. Ad terrenas uerò rer rena. Atque ita quae discesserant nobis instaurantur, si magis, fit augmentum. Si minus fit corporis decrementum. De structura nostri corporis, quasi per triangulos, duratione, solutione. Cap. LXXXVI. Ecens igitur, &c.u Mathematicus primo solidum resoluit in plana, secundo planum in triangulos communiter ęquilateros, rectum angelum non habentes. Tertio in rectangulos, qui prima sunt figurarum eiusmodi figuralia elementa, medicus similiter corpus primo partitur in mebra, qualia sunt uiscera, caput, brachia, crura, secundo horum quodlibet in compositiones proximè, suas scilicet partes proprias, ossa, neruos carnem. Quae quasi trianguli sunt, secundi scilicet aequilateri. Tertio quod uis horum in humores quatuor, quasi primos triangulos inaequilateros scilicet, sed rectan gulos, in cunctis uerò mixtis partes quidem toti ualde cognatae, quasi trianguli sunt secundi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1480","label":"Cap. LXXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1480"},"next":{"citation":"Opera omnia 1480.5","label":"Cap. LXXXII II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1480.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1480.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}