{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1481-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1481-2","ref":"1481-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Cap. LXXXVII. F Orbi autem, &c.J Quilibet quatuor humorum est ex elementis quatuor constitutus, sed bilis diciNtur ignis, quia plurimum habet ignis: similiter sanguis appellatur aër. Pituita uerò aqua, sed atrabilis terra. Primum uerò in nobis est sanguis coalescens, uidelitet ex prima digestione uera, quae fit in pectore, calore & humore, prę caeteris amicus uirae. Est & plurimus, & reliquos in se habet humores. Ex hoc caererae corporis partes aluntur spiritusque prosilit. Sed aliter ex elementis, quàm membra fieri dicitur, in hoc enim formae quatuor adhuc elementa cernuntur. In membris uerò minimè. Absolutius enim sunt in his commixta. Ad bonam corporis habitudinem, (ut ita dixerim,) octo partes sanguinis necessariae sunt. Pituitae quatuor, bilis duę, atrabilis una. Item ut sanguis forte uno sit gradu calidus atque humidus fortè etiam paulò calidior, bilis tribus calida. Pituita tribus humida sic enim humor pituitae cum bilis calorem temperiem, sanguinis referre uidetur: Locus sanguinis cras sioris uenae sunt. Arteriae uerò subtilioris, subtilis pituita necesseria nobis sub sanguine uenis illabitur, ad sanguinem, uel temperandum, uel recreandum. Eodem confluit rubea bilis, quasi tenuis quidam sanguis Ibidem subsidet, quasi secula quaedam sanguinis atra bilis: necessaria uerò haec omnia sunt in sanguine, cum ad ipsius temperamentum, tum etiam ad membrorum his similium nutrimentum. Locus pituitae crassioris est uteri fundum croceae bilis, fellens ipse uentriculus atrae bilis sanguini dissonae lien, haec quoque suos habet usus. Quatenus ergo corpus in eodem primo naturalique sibi permanet, habitu quantum scilicet pertinet ad quantitatem, & ad qualitatem modo descriptam, & ad suum cuiusque situm, bene ualet, contra uerò, nequaquam. De uenis, fibris, neruis, medulla, nutritione.","prev":{"citation":"Opera omnia 1481","label":"Cap. LXXXII II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1481"},"next":{"citation":"Opera omnia 1481-3","label":"Cap. LXXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1481-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}