{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 149.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 149.5-8","ref":"149.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/149.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/149.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/149.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Ex suprà dictis concluditur, animam à Deo summo sine medio procreari. Cur non perfectione pares inter se sunt angelus atque anima, cum utraque à Deo absque medio pendeant? Quia sub alia idea & ratione Deus angelum producit, sub alia animam. Illum sub altiori idea, istam sub inferiori, quemadmodum ab eodem pictore homo & equus picti non aeque sunt pulchri. Pulchrior enim hominis figura, quàm equi, quia pictor ad pulchrius suae mentis exemplar, hominis picturam expressit, quàm equi. Sed finem iam sic rationi huic imponamus. Si animae essentia proximè à Deo fit, nihil inter eam & Deum ipsius conseruatorem intercidit medium, quod ipsam à conseruante disiungat. Ac si solo Deo eget ut fiat, solo etiam eget ut maneat. Et quia Deus per eandem uim seruat creata, per quam creauit, ideò sicut ex infinita Dei bonitate anima ex nihilo ad esse processit, ita per eandem in esse permanet procul à nihilo, ut uita Deo proxima, diuinae uitae simillima sit. Quod ita demum erit, si anima aut principio & fine caruerit, sicut De us, aut si habuerit principium, finem saltem nullum sit habitura. Timaei Platonisque sententia est, Deum mundi opificem per ideas, id est, exemplares absolutasque rationes sua opera procreare, proinde quicquid per talem, aut talem proximè creatur ideam, semper tale perseuerare, quod uerò deinceps, non necessario semper, sed aliquando tale. Oportere enim effectum proximum causae prodire simillimum, remotiorem uerò minus similem, atque deinceps dissimiliorem semper euadere, adeò ut idea sit uirtus & in seipsa simul, & sempiterna, uirtus uerò quae inde fit proximen, non in se, imò in aliquo sit, sed semper. Quae autem sit deinceps, neque in se, neque semper per naturam suam, uel eadem, uel similis perseueret. Cùm igitur rationalis quidem anima per ideam uitae absque medio fiat, tali quadam proximae originis potestate forma est semper uiuens.","prev":{"citation":"Opera omnia 149.1-4","label":"149.1 to 149.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/149.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/149.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 149.9","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/149.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/149.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}