{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1491.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1491.1-3","ref":"1491.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Aduerte non esse tutum uel hominem, qui fortis sit fu turus, procul à timoribus, uel eum, qui futurus sit temperatus, seorsum ab omnibus uo luptatum illecebris educare. Praeterea totum conditoris legumstudium circa uolu ptates & dolores oportere uersari, ut duo haec quasi bruta freno non careant. Si enim freno cohibeantur, facilè felix uitae iter euadit. Si nullo coërceatur freno, difficilè admodum & infelix. Notabis & illud de Atheniensibus dictum, probos Athenienses esse praecipuè probos: propter quod soli suapte natura, & diuina quadam sorte, nullo cogente, uel peruertente, sint probi. In his Plato significat, in ciuitate malè instituta, raros quidem fore ciues bonos, sed illos fore omnium praestantissimos. Quoniam cum nul la disciplina tales euaserint, profectò diuina quadam sorte, & perfecta natura sinttales, quorum etiam tanta sit excellentia, ut communi contagione non inquinentur. Post haec sin gulare id cuiusque artis totiusque uitae praeceptum considerabis. Oportere eos, qui pręstantes uiri in quouis studio sunt, statim à teneris annis idipsum tam ludendo, quàm studen do in singulis ab inconducentibus meditari, adeò ut uirilium studiorum accommodatissima pueris praeludia proponantur, atque ita ludentium animi in amorem illius potissimum adducantur, quod in uirili aetate serio sunt acturi. Inter haec disciplina sic definitur. Disciplina est, ea uitae statim à pueritia institutio, quae in amorem uirtutis pau latim adducit animum puerilem. Illius inquam uirtutis praecipuè, per quam uir factus imperare sciat atque parere. Hominem uerò oportere, & insuper posse, disciplinam eiusmodi à teneris annis habere, per illam quae sequitur humanae naturae descriptionem aptè confirmat: inquit enim, hominem & si unum quiddam sit, habere tamen multa in se atque diuersa, inter quae sunt tyranni duo amantes quidem, & inter se contrarij, animum distrahentes: Doloratque Voluptas: praeterea opiniones futurorum bo norum atque malorum, ex quibus appetitus confidentiaque ad bona, timor autem ad mala nobis suboritur, perturbationesque animi similes. Praeter haec adest iudicium rationis dictans quid horum melius sit, quid peius. Iudicium uerò eiusmodi in uno quoque lex priuata est, & in ciuitate lex publica.","prev":{"citation":"Opera omnia 1490.6-8","label":"1490.6 to 1490.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1490.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1490.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1491.4-7","label":"1491.4 to 1491.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}