{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1492.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1492.1-4","ref":"1492.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1492.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1492.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1492.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Musica uerò communissima quadam significatione compraehendit proportionis cuius libet ordinem, non solum in sermone, cantu, sono, saltu, sed gymnastico quoque ludo gratiaque conuiuij. Hęc quidem omnia ita in ciuitate composita esse de bent, ut omni perturbationum uitiorumque incitamento sublato corpus, & spiritum ani mumque contemperent. Exorditur autem disputationis opportunitate quadam à conui uijs, atque uino, dicens primo cauendum esse, ne ad innatas nobis perturbationes accedat quoque ebrietas. Haec enim si temere accesserit, & rationis officia minuit, & perturbationis impetus auget. Probat tamen conuiuium atque meri usum, ea uidelicet cautione adhibita, quam in libro sequenti planius explicabit. Hic uerò ad id potissimum conferre iudicat, ut ex liberiori interdum usu meri, mores hominum in conuiuijs detegantur. Solet enim impudentiores audacesque reddere. Illic ergo prudens iuuentutis custos deprehensis iuuenum pręsertim uicijs, impudentia, & mederi facilius poterit, & assuefacere iuue nes etiam in ebrietate omnium impudentissima seruare pudorem. Quanti uerò sit pudor, id est, dedecoris & infamiae timor, ex eo constat, quòd ob huiusmodi metum iuuenes, & turpia in primis metuunt, & honesta quamuis ardua audacter aggrediuntur. Quae quidem duo reipub. maximè omnium tàm pace quàm bello necessaria iudicantur. Ideoque ad haec ciuium animis infundenda, legum lator diligenti studio debet intendere. In Dialogum secundum de Legibus. Epitome. Lato noster mirifica in genus hominum charitate, nihil in disputationibus suis intentatum relinquit, quod ad humanam salutem quauis ratione condu cere uideatur. Atque dum id studiosè contendit, mauult uel prolixi nimium, uel etiam curiosissimi crimen subire, quàm negligentis. Ergo exquisitam in secun do etiam libro aetatis tenerae prosequitur disciplinam. Animaduertens enim pueros fer mè ut bestias, quasi nihil pensi habere, sed & quocunque uoluptas trahit, prorumpe. re, & undecunque retrahit dolor, protinus aufugere, non iniuria prius, quàm malè, uel prosequendi, uel fugiendi procliuitas in habitum inolescat, aurigam pueritiae equis im ponit, uoluptatis uidelicet, & doloris habenas manu tenentem. Quem quidem aurigam nominat disciplinam, uirtutem scilicet, quae primo pueris aduenit, qua uoluptas, & amor, dolorque & odium per alienam rationem rectè in animos influunt, antequam ratione propria moueantur: ratione deinde praesente, propriae insuper rationi consentiunt, propter superiorem bonorum morum consuetudinem. Hanc ipsam consensioIpsam uerò decentem circa uoluptates & dolonem, uniuersam uult esse uirtutem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1491.4-7","label":"1491.4 to 1491.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1491.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1492.5-7","label":"1492.5 to 1492.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1492.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1492.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}