{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1493.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1493.5-7","ref":"1493.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1493.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1493.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1493.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"In his legendis, notabis gratiam ipsam, in rebus quidem pulchri tudinem, in cognitione uerò uoluptatem cognominari. Notabis nullum animal praeter hominem rhythmi & harmonię sensum habere. Atque rhythmum esse ordinem in tempo re atque motu. Harmoniam uerò esse ordinem in ipsa uocum per acutum & graue contem perantia. Quod saepe harmoniam dicimus, concentum Latine propriè dicimus. Quod autem rhythmum, commode numerum dicere possumus, modo intelligas numerum in tempore atque motu. Notabis qua in re uini consistat utilitas, & qua cautione sit bibendum, praesentibus uidelicet conuiuio conditoribus legum, siue custodibus, sobrijs quidem & mores bibentium obseruantibus, corrigentibusque, & tunc opportunè, quando per uinum molliores facti fuerint, reformantibus. Concludit denique, si eiusmodi cautionibus ciues in conuiuijs utantur mero, ad ea, quae dicta sunt, utile concedendum: usum uerò eius ad suam cuiusque libidinem ciuibus suis procul arcendum. Quippe cùm sacras Palladis arces, quae ante omnia colendae sunt, impudentissimè pulset. In dialogum tertium de Legibus, epilome Vemadmodum Medicus sanitatem corporis, ita legum auctor spectat animi sanitatem. Quoniam uerò omnibus optabilius est ualetudinem prosperam","prev":{"citation":"Opera omnia 1493.1-4","label":"1493.1 to 1493.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1493.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1493.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1493","label":"1493","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1493"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}