{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1495.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1495.5-8","ref":"1495.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Item sicut in qualibet arte, praesertim nauigatoria, & militari, & medicina, eius quidem qui plus intelligit, est praecipere, eius uerò, qui minus ea in re cognoscit, est exequi: ita & in arte ciuili, partim uniuscuiusque, partim ciuitatis gubernatrice, illi apprimè omnes parere debent, qui pręcaeteris quid potissi mùm humanae saluti conducat, intelligunt. Lex ergo communem optans prudentiam, prouidebit, ut praeter puerilem eruditionem ad prudentiam conferentem, munerum quoque publicorum gradus pro ipsius prudentiae gradibus ubique distribuantur. Ac ne imprudenter horum gubernacula committantur, sanciet ne mera & ingens imperandi autoritas concedatur: sed omnes quidem subijciet legibus, reges autem cum senatu coniunget, senatum cum consilio populari. Cauebit in primis ne unquam superba lasciuia cupiens plus posse, quam leges, dissensionem pariat & ruinam. Studebit ut totum ciuitatis corpus, quoad fieri potest, liberum sit, prudens & amicum. Liberum quidem, ut possit quilibet patriae suae consulere: prudens autem, ut sciat: amicum rursus, ut uelit. Meminerit tria haec in ea ciuita te facilius conuenire, quae inter unius ac populi potentiam obtinet medium, ut neque unius se totam subdat imperantis arbitrio, uel potentiae paucorum, neque quemlibet absque delectu recipiat consultorem: sed plurimum quidem optimatum constet gubernatione, non nihil quoque habeat regij, nonnihil insuper popularis. Circumspiciet mores fortunasque principum, quo perspiciat ciuitatum regnorumque exitium maximè omnium ex delitioso luxuriosoque adolescentum uirorumque uictu procedere. Quippe cùm nemo ex huiusmodi uita uirtute praestans euadere possit, sed aeger necessariò fiat, fragilis, & inflatus, & caecus. Mandabit propterea temperantiam ab omnibus maximè coli, sanciens eos potissimum honorari, qui temperatissimi omnium iudicio comprobentur. Neque patietur fortitudinem ab ullo, absque temperantia possideri, quasi rem ciuitati ualdè periculosam. Quinimò neque multarum rerum peritiam absque iustitia tanquam grauiter nocituram.","prev":{"citation":"Opera omnia 1495.1-4","label":"1495.1 to 1495.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1495.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1496.1-4","label":"1496.1 to 1496.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}