{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1496.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1496.5-8","ref":"1496.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Sed qui in eligen da pro se Academia in salubii loco, non corpori, sed animo, moribusque consuluit, is nimi rum in urbe condenda non admodum accuratus apparet: in formandis uerò unà cum aetate moribus, tanquam medicus animorum, ut ita loquar, curiosissimus. Praeterea si tanti fortunae faceret bona, quanti caeteri solent, certè agrum, & situm, & modum ad diuitias cumulandas, amplificandumque imperium commodissimum diligenter exquireret. Con trà uero facit omnino. Si ergo urbs procul à mari atque portu, non mercaturae, praesertim cauponariae, dedita, non luxuriosa, non diues. Sit temperata ciuitas, & sobria, & pudica, prae caeteris uerò pia. Quid nam aliud mandaturum putas sanctum aliquem religiosa uitae Pontificem in aedificandis templis, habitaculisque sanctorum, quàm Plato noster iubet in urbe condenda? Et qui pauca hic de urbis corpore uerba facit, idem in beata illa Republica decem Dialogis expressa, nullum de urbe condenda fecit uerbum, neque id quidem iniuria. Illam namque reliquit coelo, hanc in terris aedificat, ad exemplaris illius quoad fieri potest imaginem. Propositum igitur e it legiferi, quae praeter animi bona sunt, prae bonis an mi paruifacere, in omnique eius institutione ad uniuersam uirtutem tanquam ad signum intendere. Ideoque nihil uel in ciuitate, uel circa urbem permittere, unde ciues malis aliquando moribus assuescere possint, etiam si inde uictoria multarum gentium, potentiaque amplissima, & copia rerum omnium abundantissima consequatur. Lex enim non extra animum, sed in animum ipsum aciem suam dirigit omni ex parte perficiendum. Itaque iubebit, ne ciues habeant summo in pretio falsae huius uitae salutem. Neque tam ut sint, saluique sint, procurent, quàm ut quandiu sunt, optimi sint. Ad uniuersum uerò legiferi institutum perficiendum tria in primi conducere arbitratur, Deum uidelicet, fortunamque, & artem: quae tria humana omnia gubernare dicuntur. Et quo difficiliora, quàm caeteri indiget patrocinio. Quod autem Plato dicit Deum, & fortunam, atque artem simul cum Deo humana omnia gubernare, breuiter sic expone: Deus in omnibus per omnia mouet omnia. Mouet mundi sphaeras. Quarum concursio fatum quidem alicubi, sed hîc for tuna libentius nominatur. Hinc casus uarij circa externa corporaque proueniunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1496.1-4","label":"1496.1 to 1496.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1496.9","label":"1496.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1496.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}