{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1499.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1499.5-8","ref":"1499.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Item ubi ait Deum rerum principia, & fines, & media continere, intellige Deum esse causam rerum efficientem, atque finalem, seruare omnia, omnibusque adesse. Ac ne quis putet irritam legem, addit hanc semper iudi. cium comitari, quo & perspicaciter seruatores legis, praeuaricatoresque discernantur, & efficaciter quid potissimùm debeatur, cuique decernatur. Quod quidem iudicium quoniam potenter & discernit, & decernit, ineuitabilis sequitur ultio peccatorum, & praemium obseruantium. Seruari uero maximè diuinam inquit legem ab his, qui humilimè ceruicem suam diuinae legis iugo subijciunt, quorum praemium futura beatitudo censetur: respui uerò maximè à superbis, qui mox sicut Dei legem dereliquerunt, ita deseruntur à Deo. Deserti autem, & peccant atrocius, & miserabilius cruciantur. Tu uerò angelica haec aureaque praecepta seruabis, alta mente reposita. Quòd autem myste. ria haec antiquo ait sermone constare, Mosaico possumus intelligere. Possumus quoque & Mercuriali quodam, & Orphico, apud quos eiusmodi multa perlegimus, & illa quidem euidentissima, quae recensere grandius iam prohibet argumentum. At si Orphicos de loue, de lege, de iudicio, & iustitia, & Nemesi hymnos legeris, haec ad uerbum inuenies omnia. Post haec Plato populum exhortatur, ut unusquisque magnopere studeat in eorum numero esse, qui Deum sequuntur, contendens in omnibus placere Deo, atque ut id consequatur, similem Deo se reddens, similem, inquam, per temperantiae pu ritatem, qua tanquam regula ex amussim sua omnia metiatur. Siquidem mensura, quod & Pythagoras inquit, omnium optima iudicatur, simillimumque Deo efficit animum. Quippe quum Deus omnium sit mensura, praecipuè nobis, qui uidelicet eatenus uel prosequi, uel fugere debemus singula, quatenus diuinae menti uoluntatique uel consonare, uel dissonare censentur. Hinc illud in Platonis epistola: Sapienti quidem uiro lex Deus est, insipienti uerò libido. Ambiguus uerò hic legitur textus: alibi enim legitur ut traduxi. Quibus uerbis Plato uidetur Protagoram confutare, dicentem rerum mensuram hominem esse. Cuius error in libro de Scientia subtiliter confutatur. Alibi uerò legitur, non quam quiuis homo, sed si quis homo, hunc in modum: Deus omnium nobis est mensura: multóque magis, si quis, ut ferunt, homo est.","prev":{"citation":"Opera omnia 1499.1-4","label":"1499.1 to 1499.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1500.1-5","label":"1500.1 to 1500.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}