{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1500.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1500.1-5","ref":"1500.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Tu hanc particulam, si quis, ut ferunt, homo est: exponere potes: si quis homo mensura est, multo rer gis Deus est mensura: non enim nobis, sed Deo, per quem uiuimus, deben runt, Posses forsan exponere: si Deus aliquis homo est, id est, si quando fiat hom id est, oracula Prophetarum, quae quidem expositio utinam, quàm pia est apuc ruatio tam accepta foret apud Platonicos. Vt autem apparet, quanti fructus sit que f legum, subdit solis harum obseruatoribus licere atque expedire uota dijs sac cere: caeterorum uerò preces & munera à Deo respui. Hoc ipsum uerò quod est placere Deo, dicit esse signum, quo singulas uitae actiones, quasi sagittas debem igi dere. Sagittas autem in hanc ipsam Dei gratiam attingendam. esse ait sed nis cultum. In quo eosdem disponit gradus, quos & in carminibus Pythagoricis les mus. Iubet enim hic, sicut & ille, ut coelestes primùm omnes colamus deos, illos pra cipuè, quibus patria quasi patronis est dedicata: deinde sequentes sub coelo deos. Quo omnes terrestres appellat. Mos enim Platonis est, etsi omnia sub coelo elementa ponit omniáque in coelo, modo coelesti, tamen omnia sub coelo appellatione terrae compre hendere: omnia item in coelo ignisque nomine. Coelestes quidem eos, tum angelos intelligit superiores, tum sphaerarum coelestium, stellasumque animas. Deos uere restres, tum inferiores angelos, tum elementorum quatuor animas. Tertiò, mandat coli daemones, scilicet puriores, quasi deorum ad nos interpretes. Quartò, heroas, id est, hominum animas Deo acceptorum à corpore separatas. In his omnibus ita distribui praecepit cultum, ut maioribus numinibus maiora, minoribus minora: aequalibus aequalia munera conferantur. Quintò, non tam coli & adorari, quàm ornari, & quodammodo honorari deorum patriorum statuas imperat, legibus consecratas. Quoniam uerò omnem ad diuinum cultum exhortationem ab uno inchoauit Deo: euidenter ostendit caetera numina neque per se, sed participatione primi dici deos: neque propter se, sed illius gratia esse colenda, praesertim quum uniuersum eiusmodi cultum, dun taxat ut illi unico placeas, dicat suscipiendum. Sextò, parentes quasi Dei uicarios praecepit uenerari. Septimò, propinquos genere & familiaritate coniunctos, & hospites peregrinósque ex diuino iussu amare charitate non ficta.","prev":{"citation":"Opera omnia 1499.5-8","label":"1499.5 to 1499.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1499.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1500.6-8","label":"1500.6 to 1500.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}