{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1500.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1500.6-8","ref":"1500.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"His autem praeceptum inseritur euangelicum, uanorum scilicet uerborum exactam rationem diuino iudici esse reddendam: cuius angelus nobis praeest, quasi superioris iudicis uicarius, & minister, ut nos à turpibus reuocet, prouocet ad honesta: & consentientes quidem tranquillitate conscientiae nutriat, & delectet: dissentientes uerò perturbatione conscientiae uexet. Vbi delectat, ab antiquis gratia nominatur: ubi uexat, furia. Et gratia quidem triplex, quoniam praeteriti praesentis, & futuri gratia bonos oblectat. Furia quoque triplex, quia malos similiter cruciat. Et utrobique Fatum, & Parca, triplex cognominatur. Dicitur & Nemesis, praesertim ab Orpheo, ubi in superbos animaduertit. Profectò ueteres, ut iudicarent superbiam Deo maximè omnium dissonare obedientiam, humillimam exigenti, dixerunt superbos non solùm diuina censura, ut caetera uitia, sed etiam indignatione puniri, propriumque ad punitionem eiusmodi numen introduxerunt, Nemeseos nomine nuncupatum, quod quidem facit potentiam in brachio suo, disper gitque superbos mente cordis sui. Collige è multis omnibus, praecipuè quatuor, legem, iudicium, iustitiam, Nemesim. Horum exemplum accipe teipso. Habes in mente legem, quid agendum sit, quid non, communi norma dictantem, & honestum quidem prosequendum esse, turpe uerò uitandum. Habes & ratione iudicium distinctiori quadam argumentationum discursione discernens id, quod in hac, uel illa actione positum est, honestum esse, uel turpe. Habes in uoluntate iustitiam, eligentem ita prosequi, ita fugere, ut ratio per mentis leges prosequendum iudicauit, uel fugiendum. Habes in imaginatione, eiusque effectu Nemesin turpibus actionibus, uerbis que succensentem, atque legitimen indignantem. Similiter in Deo lex iudicium, iustitiaque, & Nemesis, sed modo diuino. Distinctius autem in Deo quidem lex angelisque superioribus. In animae uerò mundanae ratione iudicium. In eiusdem uoluntate iustitia. In angelos inferioribus, seu daemonibus medijs Nemesis. Vtcunque distribuas, haec omnia diuinae legi mirabili quadam connexione subseruiunt ad uirtutum praemium, & supplicium peccatorum. In dialogum quintum, de Legibus, epitome.","prev":{"citation":"Opera omnia 1500.1-5","label":"1500.1 to 1500.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1500.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1501.1-4","label":"1501.1 to 1501.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1501.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1501.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}