{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1502.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1502.1-4","ref":"1502.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Quum igitur animus noster speculum sit diuinorum, meritò post diuinorum cultum in quarto descriptum, mox in exordio quinti carmin. animum ipsum iubet coli, quasi rem sacram, & qui in superioribus Pytha pra est imitatus, in praesenti quoque animi cultu libenter Pythagoram suur cipientem. Post Deos maximè omnium reuerere teipsum. Quanti ui reuerentia ad obseruantiam legum, explicare non possum. Sed facit h tim dicam, ut quisquis animi sui, quasi numinis conspectum assiduum reu cem habet intra seipsum: ad cuius legem, uel absque legibus scriptis uit: ctissimè dirigat, ac tandem facile naturalis legis amore faciat, quae caeteri uilegum formidine faciunt. Proinde dum de colendo animo disputat, omni praecepta tradit, tum ad seipsum, tum ad alios ad omnesque uirtutes priu pertinentia, quae discere quisque debeat, atque ediscere. Post haec finem im liu dio legum. Vbi apparet totam legibus disputationem in tres praecipuè sam. Primò quidem in prooemium, ab initio libri primi ad hanc usque partem quint productum. Deinde in ipsam legum dispositionem. Et primò in leges ad remp magistratusque potissimùm pertinentes. Deinde ad singulas spectantes ciuium actiones. Meminisse uerò te arbitror singulas praeterea leges, singula habere prooemia. Princi. piò legifer purissimos pro uiribus colonos eligat, atque pastorum more puros segreget ab impuris. Lustret quoque ciuitatem, ac nisi summa cogat necessitas, non inferat uiolentiam. Adaequet census pro uiribus, ne alij ditissimi sint, alij uerò mendici. Caueat ne quis iniustè diuitias cumulet. Neque luculentissimam conetur ciuitatem reddere, sed lustissimam. Praedicet ueritatem & apud homines, & apud deos esse maximè omnium uenerandam. Item in peregrinos hospitalitatem, in supplices indulgentiam. Moneat unumquemque animam erga seipsam amore falli, atque peruerti solere. Praecipiat, ne quis abundans ipse, patiatur proximum esurire. Collocet urbem, si potest, in media regione singulas circumspectans commoditates. In duodecim partes urbem diuidat, totamque similiter regionem. Sed cur in partes duodecim? ut intelligas molem tantam, tamque iaboriosam uniuersi ipsius auxilio indigere, quod est in sphaeras duodecim distributum. Item ciuitatem ad imaginem regni coelestis esse gerendam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1501.5-7","label":"1501.5 to 1501.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1501.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1501.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1502.5-7","label":"1502.5 to 1502.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1502.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}